Charter Document - 03421337
Charter Number: 03421337
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1283
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1283
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Charter:
Frater I permissione divina Cantuar ecclesie minister humilis totius Angl primas venerabili in Cristo fratri domino Dei gratia London episcopo salutem et sinceram semper in Domino caritatem Quia nonnulla nobis occurrunt pro utilitate communi in proxima congregatione nostra London pertractanda que sine fratrum et coepiscoporum nostrorum presentia personali nequeunt feliciter expediri fraternitati vestre tenore presentium committimus et firmiter iniungendo mandamus quatinus predictos fratres et coepiscopos nostros omnes et singulos citetis peremptorie quod ad tres septimanas post festum sancti Michaelis proximo venturum apud Novum Templum London suam nobis exhibeant presentiam nobiscum super hiis que ad Dei et ecclesie sue cedunt honorem et gloriam tractaturi exequentes nichilominus quod vobis tam de ipsorum fratrum convocatione quam cleri nostre provincie seu procuratorum suorum alias duximus nostris literis demandandum Et quia predictum clerum seu ipsius procuratores nolumus inanibus et supervacuis vexari laboribus nec nostrum etiam in hac parte conatum inutilem reputari precipimus et mandamus tenore presentium ut interim singuli episcopi nostre provincie clerum sibi subiectum in aliquo loco certo convocari faciant ad tractandum super ultima petitione domini regis facta London in ultima congregatione nostra de liberali subsidio sibi a clero prestando ut in dicta congregatione nostra futura inde per ipsius cleri procuratores certa detur responsio sine dilationis tedio longioris Vos insuper eadem in vestra diocesi facientes prefate congregationi personaliter intersitis certificantes nos per vestras patentes literas harum seriem continentes qualiter tam primum quam presens mandatum nostrum in hac parte fueritis executi hoc idem etiam ceteris coepiscopis nostris et fratribus iniungentes Valete in Cristo et Virgine gloriosa Dat apud Aldynton viii id Augusti anno domini MCC octogesimo tertio ordinationis nostre quinto