utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03422362

Charter Number: 03422362
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Approval
Date: 1330
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Probatum fuit istud testamentum apertum lectum coram venerabili patre domino R dei gratia Cant archiepiscopo totius Angl primate et per ipsum pro probatione ipsius testamenti pronuntiatum apud Suthmalling tertiodecimo kal Ianuarii anno domini millesimo trecentesimo tertio Et coram eodem patre dictis die et loco magistri Iohannes de Bedeford archidiaconus London Richard de Neweporte archidiaconus Middelsex ac magister Stephanus de Gravesende rector de Stebbenheth executores in ipso testamento una cum domino decano ecclesie sancti Pauli London qui tunc non comparuit nominati et coram ipso patre presentialiter dictis die et loco constituti iurarunt ad sacrosancta ewangelia de fideli inventario faciendo de bonis omnibus contingentibus testamentum supradictum Et sciendum quod nullum interlineare vel cancellatio in ipso testamento tempore apertionis ipsius inveniebatur excepto quod in linea quintadecima numerando a fine versus finem linee est quoddam interlineare videlicet habebant quod verbum et locum habeat signatum est inter hoc nomen sua et hoc nomen stipendia Et similiter in linea undecima computando a fine pars linee punctuatur subtus more cancellationis ista verba videlicet Item Iohanni de Stebbenhethe clerico nostro unam peciam argenti In quorum omnium testimonium sigillum dicti patris presentibus est appensum Fodring Testamentum Ricardi episcopi London de Cantaria et obitu eiusdem Ego R subscripsi Ego I scripsi Ego Stephanus subscripsi manu propria Ego S rector ecclesie de Orsethe subscripsi manu propria W de London subscripsi manu propria Et ego Iohannes de Litlyntone subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter