utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03430016

Charter Number: 03430016
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1267
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus permissione divina Norwycensis ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Et si nos intuitu caritatis et religionis favore viros religiosos lege nobis dyocesana subiectos protectionis gratia et circa comodum eorum propinquius vigilare et illos nos convenit speciali gratia munere confovere Cum igitur filii dilecti abbas et canonici ecclesie sancte Marie de Prato iuxta Crek in tanta fuerunt paupertate fundati et adeo adhuc habent proventus tenues et exiles quod nisi pia mater ecclesia Norwicensis de sue benignitatis clementia ipsis postulantibus gratie ianuam aperiret cogerentur in sui ordinis ignominiam publice mendicare nos divine pietatis obtentu de dilectorum in Cristo filiorum prioris et conventus nostri Norwic unanimi assensu dedimus concessimus et hiis litteris nostris confirmavimus prefatis abbati et canonicis et eorum successoribus ecclesiam beate Margarete de Hapton et medietatem ecclesie omnium sanctorum de Wrenyngham in quibus ius optinent patronatus quod de dono nobilis viri Roberti de Nerford et Alicie filie Iohannis Punchard adepti fuerant in proprios usus suos inperpetuum possidendas salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Norwicensis ecclesie dignitate Et ut predicti abbas et canonici et eorum successores facient ipsis ecclesiis per ministros idoneos deservire similiter per presentes concessimus facultatem ita ut omnia onera earundem tam ordinaria quam extraordinaria perpetuo sustinebunt In quorum testimonio has nostras litteras patentes dictis religiosis dedimus sigilli nostri munimine roboratas Dat apud Oxn xiiii kalendas Martii anno Domini MCCLXVI pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter