utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03430022

Charter Number: 03430022
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino domino E Dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit R permissione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem et debite subiectionis reverentiam Cum Iohannes Dionis Robertus Sparewe Ricardus Clewe Edmundus de Bulonia et Ricardus Fichet de Donewico laici in sententia excommunicationis per quadraginta dies et amplius iam steterint et adhuc in eadem claves ecclesie contempnendo in sue salutis dispendium et multorum secum communicantium periculum pertinaciter perseverare non formident dominationi vestre supplicamus [quatinus] cum ecclesia Dei non habeat ultra quid faciat quod vestrum est in hac parte exequi dignemini ut quos Dei timor a malo non revocat saltem pena temporalis cohibeat a peccato Valeat nobis dominatio vestra per tempora longa Dat apud Gaywode quarto Idus Iulii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter