utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03430209

Charter Number: 03430209
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1279 - 1288
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Serenissimo principi domino suo reverendo domino Edwardo Dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit W eiusdem permissione Norwicensis episcopus salutem in eo per quem reges regnant et potentes reddunt iustitiam Cum Willelmus vicarius de Codenham et Iohannes de [] laicus nostre diocesis auctoritate ordinaria propter suam manifestam contumaciam pariter et offensam maioris excommunicationis sententia sint innodati et in eadem per quadraginta dies et amplius perseveraverint et adhuc perseverent animo indurato claves sancte matris ecclesie pertinaciter contempnendo et gregem dominicum nequiter contaminando ac ecclesia Dei nil habeat ultra quid faciat in hac parte celsitudinem vestram regiam [rogamus attente] quatinus dictos excommunicatos per potestatem brachii secularis compescere dignemini ut quos Dei timor a malo non revocat p[otestatis secularis severitas co]hibeat a peccato Valeat dominatio vestra reverenda per tempora diuturna Dat Lond idibus Maii anno Domini M
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter