Charter Document - 03430279
Charter Number: 03430279
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Reverende discretionis viro domino I de Kirkeby Willelmus permissione divina Norwicensis episcopus salutem cum promptitudine complacendi Forma inter nobilem virum comitem marscallum ex parte una et nos ex altera hec est quod ipse ex parte sua elegit dominum Iohannem de Lovetot et nos dominum Radulphum de Hengham ut iidem in quindena purificationis beate virginis apud Langel iuxta Norwicum per quinque miliaria suam exhibeant presentiam et auditis ex utraque parte proponendis super controversiis inter nos motis si aliunde non liqueat per fideles homines neutri parti suspectos veritatem diligenter inquirant videlicet super tolneto [de nostris] hominibus per ballivos dicti domini comitis petito ad quod non tenentur per concessiones regum Angl illustrium liberi et immunes Cum igitur eadem dies non multum de [hiis di]noscatur nec dicti iusticiarii absque littera domini nostri regis apperta et alia vicecomiti directa ad summonendum homines fideles in iurata super premissis per []endos [procedere] non valeant in negotio memorato vestram rogamus discretionem quatinus dictas litteras cum omni festinatione impetrare curetis si necesse fuerit [rogantes dominum] nostrum regem circa hoc instanter ex parte nostra eas nobis per presentium portitorem cum celeritate remittentes propter temporis brevitate Inquinavi etiam domino nostro regi si sibi placeat ut in negotio moto inter dominum Galfridum de Nevile et dominum Robertum de Bailol procedamus et si id sue sederit voluntati nobis litteras regias super hoc per presentium latorem destinare non omittatis unacum littera ex parte domini regis regi Scotie dirigenda [] nostra [] [cum] omni qua poteritis celeritate amore nostri expedientes Ad hoc mittimus vobis litteram regiam ut patet prima facie set suspectam [per nos] esse falsam super qua quid vobis inducatur nobis significetis quia bene habemus notitiam porrigentis ut [auctorem possumus punire] aut castigare Valete semper in Domino vestram nobis significantes voluntatem Dat apud Clar v kalendas Februarii anno Domini MCCLXX octavo