utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03431295

Charter Number: 03431295
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Nicholaus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri [W] episcopo Norwicensi salutem et apostolicam benedictionem Accedens ad presentiam nostram dilectus filius Nicholaus de Suffeud subdiaconus rector ecclesie de Askebi tue diocesis nobis humiliter supplicavit ut secum super defectum natalem quem patitur de soluto genitus et soluta huiusmodi non obstante defectu in susceptis ministrare ordinibus ad superiores ascendere et ecclesiasticum beneficium etiam si curam habeat animarum obtinere possit dispensare misericorditer curaremus Ad te igitur remittimus eundem fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus consideratis diligenter circumstantiis universis que circa ydoneitatem persone fuerint attendende si paterne non est incontinentie imitator set bone conversationis et vite super quibus tuam intendimus conscientiam onerare aliasque sibi merita suffragantur ad dispensationis gratiam obtinendam secum postquam predicte ecclesie libere renuntiaverit et ei de fructibus perceptis ex ipsa satisfecerit competenter super premissis et etiam irregularitate quam recipiendo predictum subdiaconatus ordinem non obtenta dispensatione huiusmodi rite tamen alias statutis a iure temporibus et absque vicio symonie et ministrando in ipso ac se divinis officiis immiscendo contraxit imposita ei propter hoc penitentia salutari eoque ad tempus iuxta tue discretionis arbitrium ab eiusdem ordinis executione suspenso auctoritate nostra dispenses prout secundum Deum anime sue saluti videris expedire ita tamen quod dictus subdiaconus sicut requiret onus beneficii quod eum post dispensationem huiusmodi obtinere contigerit personaliter resideat in eodem alioquin huiusmodi gratiam quoad beneficium ipsum nullius penitus sit momenti Dat Rome apud sanctum Petrum v idus Maii pontificatus nostri anno tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter