utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03433011

Charter Number: 03433011
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis conventui monasterii sancti Edmundi ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis Norwycensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre meretur honestas et devotionis sinceritas quam ad Romanam habetis ecclesiam nos hortatur ut personas et monasterium vestrum paterno complectentes affectu in hiis que a nobis pro vestris et monasterii eiusdem utilitatibus pie ac humiliter postulatis preces vestras audiamus libenter et annuamus quantum cum Deo possimus favorabiliter votis vestris Cum igitur sicut oblata nobis ex parte vestra petitio continebat ecclesiam de Berton Norwycensis diocesis qui triginta marcarum valentiam secundum communem estimationem patrie non excedit olim monasterii vestris usibus ad sustentationem hospitum deputata fuerit ac per bone memorie Alexandrum papam predecessorem nostrum abbati et conventui eiusdem monasterii confirmata eamque nuper dilectus filius abbas vester qui ius in ipsa obtinet patronatus eisdem usibus deputavit sicut in eiusdem predecessoris nostri et ipsius abbatis vestri litteris patentibus continetur nos vestris supplicationibus inclinati presentium vobis auctoritate concedimus ut ecclesiam ipsam non obstante quod plures clerici post confirmationem predecessoris eiusdem eam in beneficium habuisse dicuntur ipsius cedente vel decedente rectore ad manus vestras ob hospitalitatis gratiam que in monasterio vestro vigere dinoscitur licite retinere ac possessionem eiusdem loci episcopo et quocumque ordinario suo inconsulto auctoritate nostra per vos vel per procuratorem vestrum libere intrare possitis fructusque ipsius percipere in usus proprios committendos proviso quod in ecclesia ipsa idoneus et perpetuus statuatur vicarius cui pro episcopalibus et archidiaconalibus aliisque oneribus supportandis congrua de ipsius ecclesie pertinentibus portio assignetur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Laterani kalendis Februarii pontificatus nostri anno xi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter