utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03440327

Charter Number: 03440327
Cartulary Title: Norwich 1289-1299 Volume 41
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Excellentissimo principi ac domino suo reverendo domino Edwardo Dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit R permissione divina Norwicensis ecclesie minister salutem in eo per quem reges regnant et principes dominantur Cum Iohannes de Pokedich nostre dyocesis auctoritate nostra ordinaria propter suam multiplicatam contumaciam pariter et offensam manifestam maioris excommunicationis sententia sit innodatus et in eadem per quadraginta dies et amplius perseveraverit et adhuc perseverare non formidet animo indurato claves sancte matris ecclesie pertinaciter contempnendo et gregem dominicum nequiter contaminando ac ecclesia Dei nil habeat ultra quid faciat in hac parte celsitudinem vestram regiam rogamus attente quatinus dictum excommunicatum per potestatem brachii secularis compescere dignemini ut quem Dei timor a malo non revocat potestatis secularis severitas cohibeat a peccato Vigeat et valeat excellentia vestra per tempora semper prospera et longeva Dat apud Terling xi kalendas Iunii anno Domini MCC nonagesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter