utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03440352

Charter Number: 03440352
Cartulary Title: Norwich 1289-1299 Volume 41
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1298
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas nos concessisse dedisse et presenti carta nostra confirmasse Reginaldo Saphir de Lenn et heredibus suis seu eius assignatis quamdam peciam vaste terre cum kayo iacentem in villa Lenn iuxta le Meyresflet inter terram quondam Eborardi de Marisco ex parte aquilonari et terram Ricardi de Gerveston ex parte australi et extendit se in longitudine a via regia versus orientem usque ad magnam ripam Lenn versus occidentem tenendam et habendam de nobis et successoribus nostris predicto Reginaldo et heredibus suis sive assignatis cum omnibus aysiamentis ad dictam kayam pertinentibus et quod liceat dicto Reginaldo plantare edificare et omnia necessaria sua facere super predictam peciam terre quandocumque sibi placuerit libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris quatuor denarios ad quatuor anni terminos in villa Lenn usuales Et nos predictus Radulphus et successores nostri warantisabimus acquietabimus et defendemus predictam peciam terre cum kayo prefato Reginaldo et heredibus suis vel eius assignatis contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium sigillum nostrum presenti scripto est appensum Testibus domino Iacobo de Belvaco milite Hugone de Massingham tunc maiore Lenn Petro Thornden Ricardo de Gerveston Iohanne Lambert Iohanne Ode Ranulpho le Cu Ricardo fratre suo Roberto de Braham Petro de Folesham et aliis Dat apud Geywode octavo kalendas Aprilis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter