utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03441347

Charter Number: 03441347
Cartulary Title: Norwich 1289-1299 Volume 41
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Notification
Date: 1296
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Bonifacius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Norwicensi salutem et apostolicam benedictionem Constitutus in presentia nostra dilectus filius Gilbertus dictus Lambert de Lenna pauper clericus tue diocesis nobis humiliter supplicavit ut cum ipse ut asserit nullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus provideri sibi de benignitate apostolica mandaremus Quia igitur illi sunt ad ecclesiastica beneficia promovendi quibus mores et scientia suffragantur cum idem clericus quem per dilectos filios magistros Bartholomeum decanum Pictavensem et Raynaldum de Medio Lano canonicum Laudunensem capellanos nostros ac fratrem Amanenn de Mota ordinis minorum examinatores super hoc deputatos a nobis de litteratura fecimus diligenter [examinari] inventus sit in illa convenienter idoneus ad ecclesiasticum beneficium optinendum nos de vita et conversatione ipsius clerici notitiam non habentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus de hiis solerter inquirens si eum vite laudabilis et honeste conversationis esse repereris et aliud ecclesiasticum beneficium non obtineat nec alias scripserimus pro eodem aliudque canonicum non obsistat eidem clerico de aliquo ecclesiastico beneficio secundum sue probitatis merita competenti cum cura vel sine cura consueto ab olim clericis secularibis assignari spectante ad collationem vel presentationem dilectorum filiorum prioris et conventus ecclesie Norwic ordinis sancti Benedicti coniunctim vel divisim si quod in civitate vel diocesi Norwicensi vacat ad presens vel quam primum ad id optulerit se facultas dummodo pro alio in consimili forma non scripserimus super conferendo sibi beneficio ad eosdem priorem et conventum spectante per te vel per alium seu alios provideri procures inducens eum in corporalem possessionem eiusdem beneficii et defendens inductum ac faciens ipsum ad illud si in ecclesia collegiata secundum distinctionem nostram inferius annotatam extiterit postquam de ipso vacante sibi provisum fuerit in canonicum recipi et in fratrem non obstante si forte Romani pontifices predecessores nostri de beneficiis ad predictorum prioris et conventus collationem vel presentationem spectantibus fecerint aut mandaverint aliis provideri dummodo non plures quam unus ex illis cui volumus auctoritate presentium generari beneficium ratione huiusmodi provisionis expectet vel si eisdem priori et conventui aut personis ipsius ecclesie in qua sibi provideri contigerit a sede apostolica sit indultum quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur quodque ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint vel quod aliquis nequeat de beneficiis ad eorundem prioris et conventus collationem vel presentationem spectantibus alicui providere per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto huius[modi] mentionem sive qualibet alia prefate sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam effectus presentium impediri valeat vel differri de qua in nostris litteris mentionem fieri oporteat specialem contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo ita tamen quod idem clericus sicut requiret onus beneficii de quo ei provisum fuerit ad ordines se faciat statutis temporibus promoveri et personaliter resideat in eodem alioquin si ipse ut predicitur se promoveri non fecerit huius gratia et omni eius commodo sit eo ipso privatus Si vero per superiorem suum canonice monitus in beneficio ipso neglexerit prout eiusdem beneficii qualitas seu conditio exigit residere beneficio sic obtento privetur mandatum nostrum in hac parte taliter implecturus quod in eo impendisse lauderis misericordiam pauperi et obedientiam mandatori Volumus autem quod omnes alie littere ab apostolica sede vel eius legatis seu quibuslibet aliis obtente necnon promissiones et obligationes a quibuscumque personis facte super ipsius clerici provisione sint invalide omnique careant firmitate ceterum districtius inhibemus ne prefato clerico auctoritate presentium in cathedrali provideatur ecclesia vel de cuiuslibet ecclesie collegiate prebenda cuius redditus et proventus annui viginti quinque marcarum sterlingorum summam sive de aliqua parrochiali ecclesia vel aliquo ecclesiastico beneficio curam animarum habente cuius redditus et proventus quadraginta marcarum eiusdem monete annuatim quantitatem excedant Nos enim irritum decernimus et inane si quid contra nostram huiusmodi inhibitionem contigerit attemptari Valorem autem annuum huius[modi] reddituum et proventuum declaramus et habere volumus extimatum secundum illam taxationem reddituum et proventuum predictorum per quam inter alias taxationes tempore solute decime de redditibus et proventibus ipsis factis invenietur de illis pro illa decima persoluta Datum Anagnie pridie idus Iunii pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter