utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03441367

Charter Number: 03441367
Cartulary Title: Norwich 1289-1299 Volume 41
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1139 - 1161
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Tedbaldus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas Eborardo Norwycensi episcopo et omnibus sancte ecclesie filiis salutem Deique et suam benedictionem Notum sit tam presentibus quam futuris Cristi fidelibus quod ego Tedbaldus archiepiscopus dedicavi ecclesiam sancti Pauli apostoli que pertinet ad hospitale pauperum apud Norwycum quapropter confirmo et precipio liberam esse sub pace Dei et domini pape et nostra omnia que pertinent eidem prenominate ecclesie precipue in ecclesiis de Ormesby quas Ricardus archidiaconus ei concessu regis Henrici et postea Stephani regis dono dedit et in aliis quoque rebus in terris in decimis et in redditibus et in omnibus possessionibus quas habuit vel habitura est dono Cristi et suorum fidelium Quicumque autem benefecerit eidem hospitali benedictionem Dei et domini pape nostramque habeat et econtra qui res eiusdem domus diripuerit sive diminuerit anathemati subiaceat nisi ad emendationem et satisfactionem venerit Fiat Fiat Amen + Et in anniversario dedicationis eiusdem basilice sancti Pauli perdonum facio de relaxatione penitentie octo dierum singulis annis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter