utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460058

Charter Number: 03460058
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 583) British Library - Cotton MS Claudius C IX (f114r) eSawyer (S 583)
map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo qui cuncta Patris imperio ac pariter Sancti Spiritus gratia uiuificante disponit Plerumque sicut notum est contingere solet pro incerta futurorum temporum uicissitudine ut ea que prius multarum fidelium personarum testimonio roborata fuerunt fraudulenter per contumatiam posterorum et machinamenta simulationis sine ulla consideratione rationis periculose dissipentur nisi auctoritate litterarum et testimonio cirographorum eterne memorie inserantur Quapropter ego Eaduuig regali delibutus unguine sceptrigeraque gentis Anglorum monarchia altitroni fauente clementia sublimatus celestis regni inflammatus desiderio omnipotenti Christo eiusque beate et gloriose genitrici semper uirgini Marie gratulabundo corde largior et concedo possessionem x mansarum in loco qui celebri uocabulo nuncupatur Gainge cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis aquis Abbandunensi cenobio ad usum monachorum regulariter inibi degentium ut hec possessio perpetuo iure mancipata subiaceat Igitur hanc mee munificentie donationem eternaliter ceteris scedulis prescribo propter contentiosam et minacem quorundam tirannidem qui eandem terram sibi usurpare moliti sunt Et si quandoque tempus oportunum illis suppeteret se uiolenter hanc inuadere et a predicto cenobio penitus auferre comminati sunt Et ut hoc mee donationis cirographum ueteri concordetur priuilegio hoc quoque tam mea quam Dei omnipotentis auctoritate precipio ut numquam ullius hominis altior aut inferior persona hanc mee donationis portionem a prefato cenobio occasione qualibet auferre temeraria audeat sed hec eadem possessio ab omni terrene seruitutis iugo eternaliter libera permaneat exceptis tribus rata uidelicet expeditione pontis arcisue restauratione Qui hec benigna mentis intentione atque inlesa cogitatione custodierit eterna claritate cum omnibus sanctis in regno celorum sine fine letetur coronetur et glorificetur Si quis autem quod absit tirannica cupiditate instinctus hoc mee beneficientie munus seculari potentia fretus obuiare presumserit eterne maledictioni subiaceat cum Iuda Christi proditore et in inferno inferiori cum diabolo et angelis eius eternaliter crucietur nisi digna satisfactione emendauerit quod contra nostrum deliquit decretum cum diuina Dei omnipotentis auctoritate roboratum Istis terminis circumgirata assertur ante scilicet supradicta terra Ðis sind þa land gemæro to Gæinge Ærest of lillan hlæwes crundele middeweardan to loddera beorge þon to grenan hlince westweardan of þan hlince to earnesdune westewearde þon to holan dic eastwearde andlang þære dic twa furlang norðweard ðon east be heafdan twa furlang andlang fura on lytlan wil andlang wylles on Lacing broc andlang broces eft on Gæing broc andlang broces on þa æwylma þanon andlang hearpa þes on frigedæges treow of þam treow andlang weter dene west to þære deopan dene of þære dene to þan readan stane of þan stane eft on lillan hlæwe crundele Ad confirmandum uero hoc mee beneficentie munus anno dominice incarnationis dcccclvi indiccione xiiii donatum hi testes extiterunt quorum nomina scripta adesse uidetur + Ego Eadwig gratia Dei tocius Brittannice telluris rex meum donum proprio sigillo roboraui + Ego Eadgar eiusdem regis frater celeriter consensi + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archipresul alme crucis signo corroboraui + Ego Ælfsinus Uuintoniensis ecclesie diuinus speculator proprium sigillum impressi + Ego Cenwald celesti signo adfui + Ego Oscytel placabili mente consensi + Ego Osulf non renui + Ego Uulfsige confirmaui + Ego Brihtelm adquieui + Ego Alfwold consignaui + Ego Aðulf conclusi + Ego Æþelstan dux + Ego Eadmund dux + Ego Æþelstan dux + Ego Brihtferð dux + Ego Aþelmund dux + Ego Ælfhere dux + Ego Æþelsige dux + Ego Ælfsige minister + Ego Wulfric minister + Ego Æþelgeard minister + Ego Ælfheah minister + Ego Ælfsige minister + Ego Uulfric minister + Ego Ælfheah minister + Ego Brihtferð minister + Ego Alfwold minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfric minister + Ego Æþelwold minister + Ego Wulfgar minister + Ego Ælfred minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter