utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460059

Charter Number: 03460059
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 663) British Library - Cotton MS Claudius C IX (f113v) eSawyer (S 663)
map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo Cunctis sophie studium pene meditantibus notum est quod instantis uite periculis imminentibus et curis euanescentium rerum crebrescentibus humana cognitio quasi ros elabitur et obliuioni traditur nisi aliqua certa ratione prenotetur quia non sunt eterna que hic conspiciuntur sed terrena ut imbutus sermone tonantis apostolus inquit Nunc uelut umbra cito sic corporee fugiunt res sed decus eternum hoc uisu stat certius omni Ideo ego Eaduuig rex Anglorum et tocius Brittannice telluris gubernator et rector uni meo abbati cuidam uocabulum certa astipulatione profertur Æþeluuold necnon et humili cohorti que sub eius regimine commoratur aliquam terre porcionem id est secundum estimationem xx cassatorum concedo liberaliter in eternam possessionem tamen tribus in locis illic ubi uulgariter prolatum est æt Hengestesige and æt Seofecanwyrþe and æt Wihtham ut illud predictum territorium ad illud monasterium quod situm est in uilla que dicitur Abbandun eternaliter pertineat cum his rebus que ad eandem terram pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in minimis campis pascuis pratis siluis Prefatum rus omni seruitio careat preter expeditionem pontis et arcis munimen Siquis uero hominum hanc meam donationem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flammiuomas tetrorum demonum cateruas nisi prius irriguis penitentie gemitibus et pura emendatione emendauerit Istis terminis circumgirata assertur ante scilicet supradicta terra Ðis sindon þa land gemæro þæs geburlandes to Abbendune þæt is gadertang on þreo genamod þæt is Hengestesig et Seofocan wyrð et Wihtham Ærest on mægðæ ford þæt mid streame on stanford forð mid streame wiþutan cytan igge on þa land lace of þære lace on scæcyling æcer þæt on hiwege to yfemestan leage þæt on preosta leage þæt to catleage þæt to cybban stane of þæm stane on þa þrio gemæru ðæt innan ruwan leage to brogan gete þæt to sundran edisce on þone greatan þorn of þæm þorne on cotan healas þæt on tiddan cumb of þæm cumbe on tetan hylle of tytan hylle to þæm heafod wege ondlong cumbes to þam hecce of þam hæcce to paþe stocce þæt to plum leage þæt on friþela byrg ðæt to ydyr leage of ydyr leage to þam stane þæt on Temese æt eanflæde gelade þæt a mid streame þæt hit cymð eft on mægþa ford His autem uocabulis diuulgari uidentur termini agrorum uidelicet predictorum + Ego Eaduuig rex Anglorum indeclinabiliter consensi + Ego Eadgar eiusdem regis frater consensi + Ego Oda archiepiscopus cum signo sancte crucis impressi + Ego Cenwald episcopus confirmaui + Ego Oscutel episcopus consignaui + Ego Osulf episcopus corroboraui + Ego Byrhtelm episcopus consensi + Ego Alfwold episcopus non rennui + Ego Aþulf episcopus conclusi + Ego Dunstan abbas subscripsi + Ego Aþelwold abbas adquieui + Ego Æþelstan dux + Ego Eadmund dux + Ego Æþelstan dux + Ego Byrhtferþ dux + Ego Ælfhere dux + Ego Aþelmund dux + Ego Æþelsige dux + Ego Ælfsige minister + Ego Wulfric minister + Ego Æþelgeard minister + Ego Ælfheah minister + Ego Ælfred minister + Ego Ælfric minister + Ego Ælfsige minister + Ego Ælfgar minister + Ego Byrhtferþ minister + Ego Alfwold minister + Ego Ælfric minister + Ego Æþelwold minister + Ego Wulfgar minister + Ego Cynesige minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter