utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460061

Charter Number: 03460061
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 603) eSawyer (S 603)
map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo Cunctis supernorum sacramenta donorum celitus perscrutantibus notum est quod non solum huius mundi status antiqui hostis fraude atque molimine deficiendo corrumpitur uerum etiam in presentis uite prope consummato curriculo humana prosperitas iniquorum hominum acri intentione et angore constringuntur Nunc ergo dum nobis tempus est uenire festinemus laqueum totis nisibus deuitare mortis dumque carnale possidemus patrimonium spiritale exerceatur mercimonium quo inter angelicos choros mereamur adipisci gaudia sine fine mansura Quapropter ego Eaduui rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Æþelnoð xiii mansas perpetualiter concedo in illo loco ubi iamdudum ruricole illius terre nomen indiderunt æt Fif hidum quatenus habeat ac possideat quamdiu uitale spiritus aluerit corpus cum autem dissolutionis sue dies aduenerit cuicumque uolerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem Sit autem predicta donatio ab omni mundiali obstaculo libera cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisue constructione Si quis uero hominum hanc meam donationem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flamiuomas tetrorum demonum cateruas nisi prius hic ad satisfaccionem uenire maluerit Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur Ðis sind þara xiii hide land gemæra ðe to Fif hidum gebyriað Ærest on ydeles ige of ydeles ige andlang gemæres to þæt teles wege andlang weges on mearan mores heafod andlang mænan mores heafud on Eoccene up mid stræme to hudes lade of hudes lade to þære scortan dic of þære scortan dic on ælfðryþe dic andlang dic on holan broc andlang holan broces on Wasan andlang Wasan eft to ydeles ige Þonne is þæs landes ealles xiii healf hid Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi dcccclvi indiccione xiiii + Ego Eaduuig rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque roboraui + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus sigillo sancte crucis subscripsi + Ego Ælfsige Uuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui + Ego Cenuuold episcopus confirmaui + Ego Oscytel episcopus consensi + Ego Osulf episcopus consignaui + Ego Uulfsige episcopus subscripsi + Ego Byrhtelm episcopus impressi + Ego Alfuuald episcopus corroboraui + Ego Auulf episcopus consensi + Ego Daniel episcopus conclusi + Ego Ælfere dux + Ego Eadmund dux + Ego Aþelmund dux + Ego Æþelsie minister + Ego Uulfric minister + Ego Æþelgeard minister + Ego Byrhtferd minister + Ego Ælfnoð minister + Ego Ælfgard minister + Ego Ælfric minister + Ego Ælfheah minister + Ego Ælfhere minister + Ego Ælfheah minister + Ego Eadred minister + Ego Cynesie minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter