utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460062

Charter Number: 03460062
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 615) Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p159) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 615)
map View Map
Charter:
Px Summo almæ et indiuiduæ trinitatis fatimine Egregius symphonista sanctæ predicationis hortator talem protulit sententiam dicens Omnia nuda sunt et aperta coram Domini oculis et a luce prima usque conticinium uniuscuiusque actus prospicit Ideo ego Eadwig totius Albionis insulæ illustrissimus archons cuidam meorum charorum propinquorum qui per Dei prouidentiam ad episcopalem gradum electus necnon predestinatus fæliciter conscendit [] Byrhtelm v mansas in æternam stabilitatem concessi apud locum ubi uulgari dicitur nomine æt Stowe ut uita comite sicut optamus possideat [] post discessum uero sui componat æternaliter quem desiderauerit heredem sibi cum omnibus [ad se] rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis Expeditionis pontis et arcis non expers sit hoc donum sed cæterarum rerum Si quis uero tyrannica inflatus potestate infringere temptauerit huius nostri decreti chirographum sciat se coram Christo et angelis eius in tremendo examine rationem redditurum nisi hic prius emendare satagerit Istis terminis ambitur predicta tellus Þis sint þa landgemæro in to Stowe Æræst of þam halgan wylles forda suð andlang Wæclinga stræte an Hludan wylles [] andlang broces on þa fyrd stræt andlang þære stræt on þa oþre stræt andlang þære stræt on Ramboldes dene adune [] wyl adune andlang streames eft on halgan wylles ford Hec carta scripta est anno dominicæ incarnationis dcccclvi indictione xiiii + Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi + Ego Eadgar eiusdem regis frater consensi + Ego Cenwald episcopus consignaui + Ego Oscytel episcopus confirmaui + Ego Osulf episcopus corroboraui + Ego Byrhtelm episcopus adquieui Ego Aþulf episcopus conclusi + Æþelstan dux Eadmund dux Æþelstan dux Æþelsige dux Ælfgar minister Ælfwold minister Aþelwold minister Ælfric minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter