utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460066

Charter Number: 03460066
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 618) British Library - Cotton MS Claudius C IX (f116v) eSawyer (S 618)
map View Map
Charter:
Christo tripudiante Sagaci prouidendo intuitu casus lapsusque naturæ humanæ de qua Eclesiastes Uanitas inquit uanitatum et omnia uanitas incessanter referre debitrices gratias oportet ei scilicet cuius bonitate dum non essemus conditi sumus dum pereclitamur beneficiis refocillamur dum denique omnino æterna perditi nece ipsius unigeniti liuore nos esse credimus redintegratos ad uitam et eandem mercando mutuari conceditur æterna caducis ueritate dicente Thesaurizate uobis thesauros in cælo et cætera Qua de re ego Eadwig rex et primicerius totius Albionis Deo opitulante cuidam ministro nomine Brihtric v cassatos in loco qui dicitur Tademær tun in hereditatem perpetuam concedo cum omnibus ad se pertinentibus ad possidendum atque tradendum cui sibi placuerit Solutum etiam hoc idem rus permaneat omni iugo regali preter expeditionem pontis arcisque constructionem Si quis uero huic donationi contrauenire nitatur poenas sentiat Averni ibi erit fletus et stridor dentium Ðis syndon ða land gemæro æt Tademær tune ðara v hida Ærest of eadwardes mylne þæt on ða ealdan dic of ðære dic on mær broc of mær broce on þæt eastre sic of ðam sice on mær stan of mær stane on ðane ealdan garan of ðan garan a be heafdon a be heafdan þæt on ðone broc of ðam broce ongean stream þæt on þæt riscbed of ðam riscbedde þæt on ðone weg þæt suð andlang weges þæt on þæt slæd þæt of ðan slæde up on a ecge þæt andlang ecge on heort wyllan of heort wyllan on ða ealdan styge þæt andlang styge on ðone mær pyt of þam pytte on wilbaldes ecge of wilbaldes ecge þæt eft on eadweardes mylne Acta est autem hæc donatio anno ab incarnatione dominica dcccclvi indictione xiiii regni autem mei primo anno Ego Eadwig rex Anglorum hoc donum cum triumpho sancte crucis impressi Ego Eadgar frater eiusdem regis confirmaui Ego Oda archiepiscopus consignaui Ego Ælfsige episcopus consensi Ego Osulf episcopus corroboraui Ego Brihtelm episcopus faui Ego Wulfsige episcopus dictaui Ego Daniel episcopus subscripsi + Æðelstan dux + Æðelsige dux + Ælfhere dux + Eadmund dux + Aðelwold dux + Æðelmund dux + + Ælfgar minister + Byrhtferð minister + Ælfheah minister + Æðelgeard minister + Ælfryd minister + Æðylmær minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter