utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460070

Charter Number: 03460070
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 587) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 587) British Library - Cotton MS Augustus II 33 (f1r) British Library - Cotton MS Claudius C IX (f115r)
map View Map
Charter:
Px In nomine creatricis omnium rerum et dominatricis sanctae trinitatis omnipotentis quae sola regnum immutabile et incorruptibile atque ineffabile perpetua potestate possidet ac continet Ego Eadwig industrius Anglorum rex ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector primo anno imperii mei litteratoris apicibus hanc roboraui cartulam quam cum consensu heroicorum uirorum tradidi cuidam comiti non solum mihi per omnia fideli subiectione obtemperanti uerum etiam in omnibus meum uelle subicienti a suis carissimis praedecessoribus claro insignitus nomine Ælfhere modicam in regno meo partem id est xx mansos perpetualiter inpendo penes illum locum qui assertione multorum hominum profertur ita æt Cuþenesdune Precipiens itaque precipio ut terram iam prefatam meo scilicet ouanti concessu in omni suae curriculo possideat uitae Deinceps namque sibi succedenti cuicumque uoluerit heredi derelinquat in perpetuam hereditatem Maneat igitur meum hoc immobile donum perpetua libertate munitum cum omnibus ad se pertinentibus campis pascuis pratis siluis excepto communi labore expeditione pontis arcisue coedificatione Si qui denique mihi non optanti hanc libertatis cartam cupiditatis liuore depressi uiolare satagerint cum agminibus tetre caliginis lapsi uocem audiant in examinationis die arbitris sic dicentis Discedite a me maledicti in ignem aeternum ubi cum demonibis ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in poena si non ante mortem hoc emendauerint poenitentia Þis syndon þa land gemæru to Cuþenes dune xx hida Of hryþera forda on holanford [of] holanford on lahhanmere andlang riþiges on bradan mædwa [þæt] swa norð andlang fura on set þorn of set þorne on fulan riþig on anne pyt of þam pytte andlang riþiges on þæt heafod lond of þam heafodon andlang fura on pric þorn on foreweardne eanferþes hlau of eanferþes hlawe andlang fure þæt on an riþig andlang riþiges þæt on ane dic andlang dices on drygean broc þæt swa andlang dices on Mærwelle broc andlang broces on Mærwelle of Mærwelle on þæt heafod long on gerihte to stræt þonne east andlang stræte oþ þæra stræta gelæto þ[on]an rihte norþ ondlong weges oþ þa heafdo þæt on mær weg andlang mærweges þæt onbutan ceorla graf on fost broc of fost broce on þone hliðweg andlong weges on hina gemæro andlong hina gemæres on þa hlydan þæt of þæra hlydan on a stanbricge andlong Healhtunes gemæres on risc dene þæt of risc dene on gerihte on þæt þriex of þam þriexe on þa stræt andlong stræte on holan broc andlong broces on herpaþ ford on Tame andlong Tame þæt eft on hryþera ford Hæc carta scripta est anno dominice incarnationis dcccclvi indictione xiiii + Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi + Ego Eadgar eiusdem regis frater celeriter consensi + Ego Oda archiepiscopus cum signo sanctae crucis roboraui + Ego Ælfsinus presul sigillum agie crucis impressi + Ego Brihtelm episcopus confirmaui + Ego Oscytel episcopus adquieui + Ego Osulf episcopus non rennui + Ego Alfwold episcopus subscripsi + Ego Daniel episcopus conclusi + Ego Æþelstan dux + Ego Eadmund dux + Ego Æþelstan dux + Ego Æþelsige dux + [Ego Aþeluuold] dux + Ælfheah minister + Ælfred minister + Æþelmær minister + Ælfsige minister + Ælfwine minister + Wulfstan minister + Wulfgar minister + Eadric minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter