utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03460077

Charter Number: 03460077
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0958
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 577) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 577) British Library - Cotton MS Claudius C IX (f197v)
map View Map
Charter:
Domino dominorum dominante in secula seculorum Regna regnorum huius presentis seculi transeant sicut ignominica et omnis gloria et iocus huius mundi peribit et non sunt eterna sed superna eterna sunt Unde ego Eadred rex Anglorum gubernator et rector cuidam meo fideli ministro quem nonnulli uocitant noto uocamine Wulfric pro eius beniuolo obsequio aliquam portionem terre perenniter mente deuota concedo id est decem mansas illo in loco ubi Anglica appellatione dictum est æt Boxoran ut habeat et possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit eternaliter derelinquat Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis excepto communi labore expeditione pontis arcis[ue] constructione Si quis autem infringere certauerit quod absit sciat se reum omni hora uite sue et tenebrosum tartarum non euadere Istis terminis hec tellus ambita uidetur Ðis sint þa land gemæra to Boxoran Ærest æt wines treowe þæt andlang herepaþes to dene pitte þon up on æscmeres hammas suþewearde of þan hammum andlang mearce ut on þone heaðfeld easteweardne þæt ut on linden norðweardne þon andlang mearce on weocan þorn of þan þorne þæt andlang mearce on Lamburnan on clat ford of clat forda on meos broces heafod þæt þon to allan stapule þonan andlang herpaþes ut on þone mersc þæt a be mersce to þan tune on þa hege ræwe þæt on ða dic andlang dic ut on þone burnan þon up on þa blacan græfan of þære graefan on rinda crundel of þan crundle to þrim þornun þæt andlang weges eft on wines treow þær hit ær onfæng Hec carta scripta est anno dominice incarnationis dcccclviii indictione i + Ego Eadred rex Anglorum indeclinabiliter consensi + Ego Ælfsinus presul sigillum agie crucis impressi + Ego Byrhtelm episcopus consignaui + Ego Osulf episcopus confirmaui + Ego Alfwo[l]d episcopus adquieui + Ego Byrhtelm episcopus non renui + Ego Daniel episcopus subscripsi + Ego Eadmund dux consensi + Ego Æþelsige dux + Ego Ælfric dux + Ego Ælfheah minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfred minister + Ego Ælfsige minister + Ego Ælfwig minister + Ego Ælfric minister + Ego Ælfnoð minister + Ego Ælfsige minister + Ego Wulfgar minister + Ego Alfwold minister + Ego Eadric minister + Ego Wulgar Leofa minister + Ego Wulfric minister + Ego Cynric minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter