utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03470001

Charter Number: 03470001
Cartulary Title: Charters of Bath and Wells
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0675 - 0676
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 51) ASChart (S 51) eSawyer (S 51)
map View Map
Charter:
+ Regnante ac gubernante regimonia regni Osrici regis anno recapitulationis Dionysii id est ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi sexcentesimo septuagesimo sexto indictione quarta mense Novembris viiio idus Novembris Cum nobis evangelica et apostolica dogmata post baptismi sacramentum Deo suffragante fuissent delata et omnia simulacrorum figmenta ridiculosa funditus diruta tum primitus ad augmentum catholicæ et orthodoxæ fidei pontificalem dumtaxat cathedram erigentes juxta synodalia decreta construere censuimus At vero nunc cum gratia superna longe lateque profusius enitesceret cænobialia etiam loca sparsim virorum sparsimque virginum Deo famulancium erigenda statuimus ut ubi truculentus et nefandus prius draco errorum deceptionibus serviebat nunc versa vice ecclesiasticus ordo in clero conversantium domino patrocinante gaudens tripudiet Quamobrem ego supradictus Osricus rex pro remedio animæ meæ et indulgentia piaculorum meorum hoc privilegium impendere ad laudem nominis domini nostri decreveram id est Bertanæ abbatissæ quæ pro Christiana devotione et pro spe æternæ beatitudinis dei famulam se profitetur centum manentes qui adjacent civitati quæ vocatur Hat Bathu tribuens ad construendum monasterium sanctarum virginum Igitur subnixis precibus imploro ut nullus post obitum meum de ea cespitis conditione tollere vel auferre quippiam contra canonicæ auctoritatis interdictum pertinaciter præsumat Si quis vero quod absit succedentium episcoporum seu regum contra hanc nostræ diffinitionis cartulam propria temeritate præsumere temptaverit sit sequestratus a communione corporis domini nostri Jhesu Christi et a consortio omnium sanctorum in ævum privatus Signum manus Osrici regis qui hanc cartam donationis fieri rogavi + Ego Æthelredus rex consensi et subscripsi + Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopus testis subscripsi + Ego Leutherius acsi indignus episcopus subscripsi + Ego Uuilfridus episcopus consensi et subscripsi + Ego Hedda episcopus consensi et subscripsi + Ego Frignualdus episcopus consensi et subscripsi + Ego Saxuulfus episcopus consensi et subscripsi + Signum Baldredi + Signum Gadfridi + Signum Æthelmodi +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter