utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480003

Charter Number: 03480003
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0926
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 397) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 397)
map View Map
Charter:
Carta Æþelstani regis de Hope et Æscford facta Uþtredo dccccxxvi + In nomine domini nostri Iesu Cristi Cuncta que humanis obtutibus caducarum molimina rerum liquide uidentur decidunt que uero abdita inuisaque sunt eterni arbitris moderamine perpetualiter constant Haut dubium est hiis qui illa adipisci largiflua Dei largitate gracia atque mercari posse merentibus diuina scripturarum documenta pollicentur Quapropter ego Æthelstanus Angulsaxonum rex non modica infulatus sublimatus dignitate superno instigatus desiderio fideli meo Uhtredo terram que nuncupatur at Hope et æt Æscforda lx manentium quam propria condignaque pecunia id est xx libras inter aurum et argento a paganis emerat iubente Eadweardo rege necnon et dux Æþelredo cum ceteris comitibus atque ministris in iuris hereditarii libertatem concedens donabo habendam possidendamque quamdiu vixerit et post obitum suum quibuscumque sibi placitis heredibus dare uoluerit Sit autem hec prefata terræ donacio ab omni seculari honore libera preter expedicionem et arcis pontisve constructionem pro competenti pecunia quam ego accepi ab eo id est ccc manc[us]as de puro auro Si quis uero hanc largicionis munificenciam arrepto procacitatis stimulo infringere uel mutare aut minuere temptauerit sciat se in illa magna examinis die cum poli cardinis terreque fundamenta simul et inferorum ima pauitando contremiscent latibula qua vniuscuiusque patebit opus et conscientia siue bonum siue malum quod gessit si non prius satisfactionem emendauerit Secuntur diuise et met huius terre Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Cristi dccccxxvi indictione xiiii + Ego Æthelstanus rex fundamine sancte crucis subarraui + Ego Wulfhelm archiepiscopus subscripsi + Ego Wensige episcopus subscripsi + Ego Þeodred episcopus subscripsi + Ego Beorneht episcopus subscripsi + Ego Sigelm episcopus subscripsi + Ego Eadulf episcopus subscripsi + Ego Eadgar episcopus subscripsi + Ego Ealla episcopus subscripsi + Ego Cyneferð episcopus subscripsi + et ceteri duces ministri et discifer T
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter