utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480004

Charter Number: 03480004
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0850 - 0939
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 392) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 392)
map View Map
Charter:
Carta Æþelstan Regis + Eterne hereditatis territoria et perpetue prosperitatis priuilegia magnis meritorum machinamentis iam concedente Cristo Iesu mercanda sunt quapropter videlicet Edelstan rex Angulsexna and Norþhymbra imperator paganorum gubernator Brittanorumque propugnator larga manu confert lucra largissim vti queat firmissime regnorum regimine sublimari Quamobrem iam nunc locupletat hunc militem Byrhtelm tribuendo ei terram v videlicet cassatos in loco quem ruricole Eatun vocitant pro eius fideli obsequio et pro eius placabili pecunia vt possideat eam cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis pascuis campis siluis et post eius discessum cuicumque voluerit heredi derelinquendam Sit autem predicta tellus libera exceptis istis tribus expedicione pontis arcisue constructione Si qui denique non optantibus nobis nostram hanc cartam cupiditatis liuore depressi violari satagerint agminibus tetre caliginis lapsi vocem audiant examinacionis die arbitris sibi dicentis discedite a me maledicti in ignem eternum vbi cum demonibus ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in pena si non ante mortem digna hoc emendauerint penitentia Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur [] Acta est hec prefata donacio anno ab incarnacione domini nostri Iesu Cristi dcccl indictione xiii + Ego Æðelstan rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmaui + Ego Wulfhelm Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donacionem cum tropheo agie crucis consignaui + Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignaui + Ego Ælfheah Wintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis impressi + Ego Cenewald Wigarnensis ecclesie episcopus donum consensi + Ego Oda episcopus confirmaui + Ego Ælfric episcopus consignaui + Ego Wulfhelm episcopus consensi + Ego Buruhric episcopus confirmaui + Ego Æþelgar episcopus roboraui Et Duces vii et ministri xviii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter