utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480005

Charter Number: 03480005
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0942
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 479) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 479)
map View Map
Charter:
Carta Sancti Edmundi regis de Alrewasse et Broml et Barton facta anno domini dccccxlij + Perpetua hereditas que in sancte trinitatis dei theologia ultra omnia humane mentis machinamenta manet essentialiter ultroneis meritorum magnopere est mercimoniis comparanda Quapropter ueraciter paterna priscorum sequens uestigia regum Eadmund beato dei patrocinio rex et rector Angulsæxna inter innumeras quibus beauit vtriusque certaminis cateruas dapsilitates eternis prouocatur prouerbiis hilarem datorem [] alacriter Wulsye prenomine Maur mirifice locupletat et honorat concedens ei has terras eiusque heredibus perpetualiter perfruendas id est ad Alrewasse et Bromleg et Barton et Tatenhyll et Brontiston ant Stretton et Roðulfeston et Clyfton et Hagnatun nou is þisses landes feourti hyde Hac denique tellures Eadmund rex anno dominice incarnations dccccxlij et tercio annorum curriculo ex quo regalia eterni regis gratuita benignitate regebat charismata contulit cum testimonio optimatum quorum nomina inferius adnotantur Wulfsye salua manu non causa philargirie set studio deuotissime fidelitatis habendas + Ego Edmund rex huius donacionis dominium in locis campestribus uel siluaticis seu piscosis laticibus libenter signaculo sancte +crucis conscribo fruentibus + Wulstan archiepiscopus + Wulfgar episcopus + Cenwald episcopus + Wulfhelm episcopus + Cynsige episcopus + Æþelmund dux et ceteri duces v in omnes cum ceteris eiusdem milicie sodalibus hec certe territoria triumphali tropheo conscripserunt Acta est videlicet hoc regale prerogatiuum in loco celeberrimo qui Wincelcumb nuncupatur Pax et perhennis prosperitas hiis qui fas diuini priuilegii et ius humani eulogii iugiter seruare decrerint et eis econtra qui negauerint districta dei regula resistat Reddite ergo que sunt cesaris cesari et que sunt dei deo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter