utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480009

Charter Number: 03480009
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0949
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 548) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 548)
map View Map
Charter:
Carta Edredi regis de Baþecwall anno domini dccccxl nonus + Perpetue prosperitatis priuilegium quod constat celesti culmine collocatum sancte trinitatis dei tripudium rite promerentibus tribuit vsurpando que adhuc quoque deitatis essentia terrene hereditatis territoria cunctis prestat prout uult Hoc preualet Eadred rex rite Anglorum gloriosissimus rectorque Noþhanhimbra et paganorum imperator Brittonumque propugnator proculdubio iam propalare quem rex regum omnipotens regali gubernaculo totius Albionis sublimauit quique confert alacriter larga lucra crucicolis ut deinceps accipiat caritatis karismata ruricolis necnon infert perhenniter largitates Cuius donum dignanter imo corde collaudat miles iste Vhtred et dux modeste cum tellure ad Badecanwelle hilaratus preter vrbem atque pontem agonemque heredibus usurpata tali terminacio circumcincta Adest namque annus nongentesimus quadragenus atque nonus dominice incarncionis quartus quoque quo Eadredus regimina rex regebat et cum archiepiscopis ceterisque consulibus hanc tellurem consignauit + Oda Wustan et ceteri episcopi duces abbates ministri et milites [] cum triumphali signaculo sigillabant celotenus titulantes [] sequuntur diuise + Hoc dumtaxat coenubium Badecanwelle Vhtredo heroica auctoritate ditato suisque heredibus magnis rebus ac modicis aevum in euum Ealdredus rex largissimus illuc pertinentibus rite crepundiis charaxauit stabiliter Iam obsecrat imperando et imperat obsecrando cunctos deinceps successores ut nullus diabolica fraude deceptus audeat uel priscis codicibus seu saltim ullatenus hoc regale priuilegium adnihilare sin alias ad nihilum nutu Dei redigantur nisi dige coram deo et angelis reconcilient pax nobiscum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter