utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480010

Charter Number: 03480010
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0949
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 545) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 545)
map View Map
Charter:
Carta Edredi regis de Eatun anno domini dccccxlix Px Quicquid inter seculares in omnibus agendum est terris muniri apertis debetur litteris ut quod obliuiscitur mentis memoria presens semper custodiatur littera ne forte etiam perdatur inuidia cupiditatis quod est iuste adquisitum dono rectitudinis Vnde ego Eadredus nutu gratie Dei Anglorum rex omnibus meis notum uolo et esse fidelibus quod ego cuidam meo fideli ministro onomate Æðestan proprio amabili obsequio seu etiam pro sexaginta mancusis de probato et purissimo auro do et concedo x mansos telluris in loco quem circum manentes appellant uulgariter Eatun vt habeat et possideat vita comite Post sue etiam terminum vite cuicumque heredi uoluerit derelinquat hereditatem Sit autem predicum rus liberum ab omni mundano seruicio tribus exceptis viatici pontis restauracione arcis regalis constructione populari etiam expedicione Si quis uero quod absit cupiditatis flamma accensus hoc nostrum infringere temptauerit donum sit dampnatus cum omnibus filiis perdicionis Belial in tartareis tormentis nisi resipiscens digna factione emendauerit Hiis autem terminum finibus predicta terra circumcirca girata esse videtur Ærst of þære suð mærdic [] Et ut hec cartula inuiolabile robur firmitatis optineat + Ego Eadredus rex primus regali manu confirmo + Signum Eadgifu genitricis eiusdem regis + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus corroboro + Ego Wulfstanus Eboracae ciuitatis archiepiscopus adfirmo + Ego Þeodred Lundoniensis episcopus contestor + Ego Ælfeh Wintoniensis episcopus consigno + Ego Ælfsige episcopus consencio + Ego Ælfric episcopus delibero + Ego Æþelgar episcopus desidero + Ego Ælfric episcopus cupio + Acta est hec cartula anno incarnacionis dominice dccccxlix indictione vii regnante rege Eadred anno ii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter