utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480012

Charter Number: 03480012
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0951
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 554) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 554)
map View Map
Charter:
Carta Eadredi regis Anglorum de Norðtune dcccclj indictione ix Px Domino dominorum dominante in secula seculorum regna regnorum huius presentis seculi transeunt sicut ignominia et omnis gloria et locus huius mundi peribit et non sunt eterna set superna eterna sunt Vnde ego Eadred rex Anglorum gubernator et rector cuidam mihi fidelissimo ministro quem vocitant nonnulli noto vocamine Ælfeah viii cassatos perpetualiter concedo in illo loco ubi iamdudum solicole illius regionis nomen indiderunt æt Norðtune vt habeat ac possideat quamdiu viuat et postquam vniuersitatis viam adierit cuicumque voluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali seruicio cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis siluis sine expedicione et pontis arcisve instructione Si qui denique mihi non optanti hanc libertatis cartam liuore depressi violari satagerint agminibus tetre caliginis lapsi vocem audiant examinacionis die arbitris sibi dicentis discedite a me maledicti in ignem eternum vbi cum demonibus ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in pena si non ante mortem digna hoc emendauerint penitentia Istis terminis ambitur predicta tellus [] Hec carta karaxata est anno ab incarnatione domini nostri Iesu Cristi dcccclj indictione ix + Ego Eadred rex Anglorum prefatam donacionem indeclinabiliter concessi + + Ego Eadgifu eiusdem regis mater cum sigillo sance crucis confirmaui + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem subscripsi et confirmaui + Ego Ælfheah Wintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis impressi + Ego Cynwald episcopus consignaui + Ego Osulf episcopus adquieui + Ego Æþelgar episcopus corroboraui + Ego Wulfsige episcopus non renui + Ego Oscytel episcopus conclusi + Edmund dix + Æþelstan dux + Ealhhelm dux + Æþelmund dux + Æþelsige dux + Wufric minister + Æþelgeard minister + Ælfred minister + Ælfheah minister + Wulfric minister + Ælfsige minister + Ælfgar minister + Birhtferþ minister + Ordheah minister + Ealdred minister + Ælfric minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter