utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480013

Charter Number: 03480013
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0955
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 569) eSawyer (S 569)
map View Map
Charter:
Carta Eadredi regis de Cestrefeldo facta Uhtredo Child dcccclv + In principio creauit Deus celum celestibus celorum agminibus ethraliter conflagrando et terram terrestribus trutinauit tripudialiter tribuendo ita dicens Celum mihi thronus est et tellus scabellum pedibus id est cetus angelicus et culmen apostolicum Iam illuc anhelans Eadred rex Angulsæxna et Norþhimbra imperator paganorum gubernator Brettonumque propugnator toto cordis ac mentis conamine Iesum Cristum totius lucri largitorem laudat et glorificat Ideoque anno dominice incarnationis nongentesimo et quinquagesimo quinto nonus quoque annus adest ex quo regalia erexit regimina quos uult letificat honorifice euuangelica sequendo paradigmata gratis accepistis gratis date Hoc dumtaxat pedissequs Vhtred Child alacriter in huius telluris ad Cesterfelda perhenni liberalite subterius terminandum magnis rebus ac modicis preter vrbis pontisque constructione et expedicionis obsequio cum suis collaudat heredibus Ecce testes hoc volumen munientes + Eadred rex tocius Britannie hec karismata triumphali vexillo sancte crucis consignauit + Oda archabiscop + Berhtsige episcopus + Elfsige pontifex + Oswulf didasculus + Wulfsige antistes + Berhtelm presul + Ælfwald biscop + Cynsige episcopus + Oscetel pontifex + Koenwald monachus + Wulfhelm presul + Aldred antistes + Eadgeofu euax + Eadwig cliton + Eadgar æþeling et ceteri duces principes milites et ministri xxvi consensum prebuerunt En imperat prefatus rex obsecrando et obsecrat imperando per clauem euuangelicam quam Cristus Iesus Petro principi apostolico potestate tradita ligandi ac solvendi contulerat ut nullus deinceps diabolica fraude deceptus audeat hoc eulogium violare Ve ve inueniant violantes Euge euge tu adaugens hic et in euum amen fas diuinum jus humanum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter