utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480014

Charter Number: 03480014
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 623) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 623)
map View Map
Charter:
+ Regnante imperpetuum domino nostro Iesu Cristo Manifestum est cunctis quod omnia celestia et terrestria prouidentia Dei gubernantur que sollicitudo mortalis vite in carorum amicorumque amissione conqueritur ac defletur Ideo certis adstipulationibus mellita oracula diuine clamationis nos frequentatiuis hortationibus suadet ut cum hiis fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt Idcirco ego Eadwig rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium cuidam fideli meo ministro vocitato nomine Eadwig aliquam partem terre in loco qui dicitur Brantestun viii mansas terre ut habeat et possideat vite sue et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem Sit autem predicta terra libera cum omnibus que rite pertinentibus ad ipsam campis pascuis pratis excepto istis tribus expeditione pontus arcisve instructione Si quis uero quod non optamus contra nostrum hoc decretum machinari uel infringere voluerit sciat se racionem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini nisi prius hic digna emendauerit ante mortem þis syndon þa landgemæro to Brantes tune of þes stod faldes east hyrnan on þone pyt of þam pytte on þone suðran beorh of þam beorge on þone þorn styb of þam stybbe to þes cumb[es] heafde of þam cumbe on geriht in on limenan adun andlang streames oð hit cymð on wiliabys on þone lytlan ðorn of þam ðorne on middan þone mere of þam mere on riht to þam lytlan bro[ce] up etland cumbes to þam sceardan beorge of þam sceardan beorge to þam rugan hlæwe of þam rugan hlæwe on stan beo[r]h of stan beorge eft on þone stod fald Acta est autem hec donation anno dcccclvi incarnationis dominice indictione xiiii + Ego Eadwig rex Anglorum hoc confirmaui titulo sancte crucis Ego Eadgar indoles corroboraui Ego Oda archipresul impressi Ego Ælfsige episcopus consensi Ego Oswlf episcopus annui Ego Byrhtelm episcopus dictaui Ego Daniel episcopus subscripsi + Æðelstan dux + Æþelsig dux + Eadmund dux + Ælfhere dux + Æþelwold dux + Æþelmund dux + Ælfgar minister + Byrhtferð minister + Ælf[] minister + Æðelmær minister + Ælfred minister + Wulfric minister mm
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter