utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480015

Charter Number: 03480015
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 628) eSawyer (S 628)
map View Map
Charter:
Carta Eadwig regis de Mortune dcccclvi Px In nomine domini nostri Iesu Cristi Anno uero dominice incarnacionis dcccclvj indictione xiiii ego Eadwig rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector audiui a sapientibus et prudentibus hanc mellitam dulcedinem sermocinacionis diuine quod bona voluntas in die examinacionis pro bono opere reputabitur Idcirco dedi cuidam meo homini vocitato nomine Mæglsoþen tres mansas ei libenter largiendo donaui in illo loco ubi ruricole antiquo usu nomen indiderunt æt Mortune eatenus ut hoc diebus suis possideat tramitibusque vite sue et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem Sit hec predicta terra cum omnibus ad se rite pertinentibus libera campis pascuis pratis siluis excepto istis tribus expedicione pontis arcisve coedificacione Si quis uero minuerit hanc donationem sciat se reum omni hora vite sue et tenebrosum in tartarum succedere Istis terminis hec tellus ambita videtur [] + Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi + Ego Eadgar eiusdem regis frater consensi + + Ego Oda archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui + Ego Ælfsing presul sigillum agye crucis inpressi + Ego Cenwald episcopus consignaui + Ego Oscytel episcopus confirmaui + Ego Osulf episcopus adquieui et ceteri duces et ministri ix
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter