utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480016

Charter Number: 03480016
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 599) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 599)
map View Map
Charter:
Carta Eadwig regis de Niwantune dcccclvi indictione xiiii Px In nomine cosmi saluatoris et humani generis redemptoris Iesu Cristi domini nostri qui solus cum patre et spiritu sancto regnum tenet inmortale ego Eadwig disposicione gentis Angligene et diuersarum nationum industrius rex vni meorum karorum quem cordetinus diligo nomine Æðelgeard v mansas dedi illi ubi uulgariter dicitur æt Niwantune Quamdiu hic corpus animatum habere videbitur nostri doni priuilegium sibi vendicet et postero denique suo quemcumque elegerit perhenniter imperciat cum campis pascuis pratis siluis Sit uero hec terra ab omni seculari negocio libera excepta expedicione et pontis ac arcis constructione Si quis uero hominum hanc mean donacionem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flammiuomas tetrorum demonum catenas nisi prius hic ad satisfactionem venire maluerit Istis terminis circumgirata asseritur ante scilicet supradicta terra [] Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione domini nostri Iesu Cristi dcccclvi indictione xiiii + Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi + Ego Eadgar eiusdem regis frater consensi + + Ego Oda archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui [] episcopi duces et ministri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter