utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480017

Charter Number: 03480017
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0956
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 602) eSawyer (S 602)
map View Map
Charter:
Px In nomine domini nostri Iesv Cristi Omnibus quibus cristianitatis censuram a Dei arcipotentis poli per suam largifluam misericordiam concessum est quod huius instantis labentisque uitæ prosperitas totis nisibus restaurare perditos ac nefandos per illius auxilium possumus ceu psalmigraphus ita fando dixit initium sapientiæ timor domini Quapropter ego Eadwig rex Anglorum ac totius Bryttanicæ telluris gubernator et rector cuidam meo fideli ministro quem nonnulli uocitant noto uocamine Æðelnoðe aliquam partem terre in loco qui dicitur Deorlauestun vt habeat ac possideat quandi uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in æternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis sine expeditione et pontis arcisue instructione Si quis autem infringere temptauerit quod absit sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis eius nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Istis terminis ambitur predicta tellus þis synd þa landgemæra to Deorlafestune ærest hit fehð on trentan þær fulan broc scyt on trentan þonne andlang broces ongean stream on fulanford of ðæm forda on bradan ford of bradan forda west andlang stræte on hwæte croft of ðæm crofte on grenan hylle of ðære hylle andlang slædes þæt hit cymð on þa stræt to þæm ðrym landgemæran þonne andlang weges on ðære dic ende of ðære dic on gerihtna to sceortan stane of ðæm stane on ðone wylle of þæm wylle on færdene of ðære dene þæt eft on trentan Hæc carta scripta est anno dominice incarnationis dcccclvi indictione xiiii + Ego Eadwig rex Anglorum indeclinabiliter concessi + Ego Eadgar eiusdem regis frater celeriter consensi + + Ego Oda archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui + + Ego Ælfsinus presul sigillum agie crucis impressi + Ego Byrhthelm episcopus consignaui + Ego Cenwald episcopus adquieui + Ego Oscytel episcopus subscripsi + Ego Osulf episcopus + Ego Byhthelm episcopus + Ego Aþulf episcopus + Æðelstan dux + Ælfhere dux + Æðelsige dux + Aþelwold dux + Byrhtnoþ dux + Ælfheah minister + Ælfsige minister + Ælfric minister + Ælfred minister + Ælfsige minister + Ælfnoþ minister + Ælfwig minister + Eadric minister + Byrnric minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter