utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480018

Charter Number: 03480018
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0958
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 576) eSawyer (S 576)
map View Map
Charter:
Carta Eadredi regis Merciorum de Alduluestrew dcccclviii indictione prima Px Cum fas licitumque deifico jure omni regio habena vtenti esse liquet hoc pro libito elidere posse malignos verum etiam arbitrio venerari potius benignos cur nostre curulas sceptris perstringere non audeat penna indissolubilia monimenta a nobis Deo auctore conserta a quo et dandi et possidendi facultatem oportunitatis id temporis exceptam Deo gratias haurimus Quocirca ego Eadred rex Merciorum diuina procurante gratia ritu parentele et pie et strenue exposcente Albionis monarchiam solus exercens cuidam mihi deuoto ministro Wulfrico nomine v mansas in loco qui dicitur æt Alduluestreow in hereditatem perpetualiter possidendam et tradendam cui voluerit heredi Soluimus etiam idem rus omni iugo regali preter expedicione pontis arcisve reedificacione Si quis uero hoc minuere temptauerit sentiat dei offensam nisi satis emendet Istis terminis [] Acta est hec donatio anno dominice incarnationis dcccclviii indictione prima + Ego Eadred rex Anglorum hanc meam donacionem sancte crucis signo corroboravi + Ego Eadwig et Eadgar indoles hec confirmauimus + Ego Oda archiepiscopus confirmavi + Ego Ælfæh episcopus + Ego Cenwald episcopus + Ego Leouwine episcopus confirmavi et ceteri duces et ministri x
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter