utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480019

Charter Number: 03480019
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0962
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 707) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 707)
map View Map
Charter:
Carta Eadgari regis Anglorum de Helmerdigtun dcccclxii + Regnante Theo imperpetuum architectorio qui sua ineffabili rite potencia omnia disponit atque gubernat vicesque temporum hominumque mirabiliter decernens terminumque incertum prout uult equanimiter inponens et de secretis celorum glorie humaneque nature misteriis docet vt cum hiis fugitiuis et eui cursibus transitoriis possessiunculis iugiter mansura Deo largiente fragilique nature consolacionis subleuamine adipiscenda sunt Quapropter ego Eadgar rex Anglorum cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Wulfmær in eternam hereditatem hilariter inpenderem x mansas in duobus locis ubi ruricoli antiquo vsu nomen imposuerunt Helmerdingtun et æt Lytlacoton vt ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat quamdiu viuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem Sit autem predicta terra cum omnibus ad se rite pertinentibus libera campis pratis pascuis siluis excepto istis tribus expedicione pontis arcisve constructione Si quis uero quod non optamus contra nostrum hoc decretum machinari uel infringere aliquid uoluerit sciat se racionem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini nisi prius hic digna emendauerit penitencia ante mortem Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur [] Anno dominice incarnationis dcccclxii scripta est hec carta hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxantur + Ego Eadgar rex Anglorum corroboraui + Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui + Ego Oscytel archiepiscopus consolidaui + Ego Byrthelm episcopus corroboraui + Ego Osulf episcopus adquieui + Ego Aþulf episcopus non renui + Ego Æþelwold abbas et ceteri duces et ministri xviiiv
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter