utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480020

Charter Number: 03480020
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0963
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 720) eSawyer (S 720)
map View Map
Charter:
Carta Eadgari regis de Ærnlege dcccclxiii + Annuente altithroni moderatoris imperio tocius Albionis triuiatim potitus regimine non inmemor ob hoc mihi recidiua fore concessa vt hiis strenue eterna lucrarer ego Eadgar rex Anglorum quandam ruris particulam duobus in locis diremptam tres videlicet cassatos loco qui celebri æt Duddestone nuncupatur vocabulo tres itidem æt Ernlege cuidam ministro mihi oppido fideli qui ab huiusce patrie gnosticis nobili Wulfget appellatur uocabulo pro obsequio eius deuotissimo perpetua largitus sum hereditate vt ipse vita comite cum omnibus vtensilibus pratis videlicet pascuis siluis voti compos habeat et post vite sue terminum quibuscumque uoluerit cleronimis inmunem derelinquat Sit autem predictum rus omni terrene seruitutis iugo liberum tribus exceptis rata videlicet expedicione pontis arcisve restauracione Si quis autem hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consortio sancte dei ecclesie æternis barathri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Cristi proditore eiusque complicibus puniatur si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum Hiis metis rus hoc giratur [] Anno dominice incarnationis dcccclxiii scripta est hec carta hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina notantur + Ego Eadgar rex Anglorum concessi + Ego Dunstan archiepiscopus corroboraui + Ego Oscytel archiepiscopus confirmaui + Ego Osulf episcopus consolidaui + Ego Byrhthelm episcopus adquieui + Ego Eþelwold abbas et ceteri duces et ministri nouem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter