utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480021

Charter Number: 03480021
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0966
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 739) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 739)
map View Map
Charter:
Carta Eadgari regis de Peuerwich dcccclxvi Px In nomine Dei summi et altissimi Iesu Cristi Nihil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid possumus quare de hiis que velud aporiatum peripsema contempnuntur atria vite emenda sunt vbi cum beatis celicolis eternis gaudiis natura nostre humanitatis Cristo triumphante extat feliciter coniungenda ac sine metu deifice amenitate contemplacionis iugiter perfruenda Quapropter ego Eadgarus tocius Albionis dei disposicione regni fastigium optinens cuidam mihi dilecto ministro qui a gnosticis scibili Ælfhelm appellatur onomate quandam telluris particulam x videlicet mansas animo libenti concedo in eo loco qui Anglica relacione Peuerwich appellatur quatinus ille hanc hereditaria libertate voti compos possideat sue vite diebus et post se cuicumque sibi placuerit heredi derelinquat Sit autem predictum rus omni terre seruituti iugo liberum [] Si quis igitur hanc nostram donacionem euertere studuerit sancte Dei ecclesie priuatus [] Hiis metis rus istud percingitur Anno dominice incarnationibus dcccclxvi Scripta est hec cartula hiis testibus consencientibus quorum hic nomina visuntur + Ego Eadgar tocius Anglice nationis basileos hanc donacionem libenter confirmaui + Ego Dunstan Dorobernensis ecclesie archiepiscopus subsigillaui + + Ego Oscytel Eboracensis ecclesie archiepiscopus subscripsi + Ego Eadwerd clito adnotaui + Ego Ælfryð eiusdem regis coniux roboraui + Ego Æþelwold episcopus karessi + Ego Ælfstan episcopus confirmaui + Ego Osulf episcopus consignaui + Ego Oswold episcopus consolidaui + Ego Alfwold episcopus supposui + Ego Byrhthelm episcopus pretitulaui + Ego Æswig abbas + Ego Orgar abbas + Ego Ælfstan abbas + Ego Ordbyrht abbas + Ego Æþelgar abbas et ceteri duces et ministri vndecim
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter