utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480022

Charter Number: 03480022
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 749) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 749)
map View Map
Charter:
Carta Eadgari regis de Breodune facta cuidam episcopo dcccclxvi + Nobilita[] mundane fastigium semper inhiat cupiditatibus gaudet honoribus inflatur occursibus rapinis pascitur calumpniis delectatur rubiginosi auri talenta desiderat ingeritque ei congeries auri sitim ardua possidendi sicut Prudentia agit Auri namque fames parturit maiorum ab auro Vnde fit ut dum gaudet pompis seculi et vanis honoribus oblectari nichil ei de mansuris dignitatibus in memoriam reuocetur nec respicit ad ea que non videntur dummodo illa que satiari animum putat inoportune possideat Quapropter ego Eadgarus tocius Brittanie basileos quedam ruris particulam xiii videlicet cassatos in loco qui celebre Æ[t] Breodune nuncupatur vocabulo cuidam episcopo nomine Æþelwaldo mihi fidelissimo largitus sum hereditate ut vite sue diebus voti compos possideat et post vite sue terminum sacri ordinis virorum quocumque voluerit in munere derelinquat Nullus successorum meorum ipsius terre portionem ab ecclesia dei que in Breodune sita est numquam presumptuosus auferat Et est autem predicta tellus hiis locis compta iii videlicet cassati æt Æbredone et iii æt WifelesÐorpe lm æt Æþeredes dune iiii scilicet æt Digþeswyrþe Sit autem predictum rus cum certis ac cognitis territoriis omni terrene seruitutis iugo liberum tribus exceptis ratum videlicet expeditione pontis arcisve constructione Si quis autem hoc donum fastu superbie inflatus in aliud quam constituimus transferre uoluerit priuatus a consortio sancte ecclesie eternis baratri incendiis lugubriter deputetur si non satisfactione emendauerit congrua quod contra decretum satagerit nostrum Anno ab incarnatione domini dcccclxvii hec donatio facta est hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxantur + Ego Eadgarus rex prefatam donacionem signo crucis corroboraui + Ego Dunstan Doruernensis ecclesie archipresul consensi et subscripsi + Ego Oswald archiepiscopus consensi et subscripsi + Ego Æþelwald episcopus corroboraui hanc prefati regis donationem + Ego Ælfstan episcopus confirmaui + Ego Alfwald episcopus conscripsi + Ego Osgar abbas + Ego Æþelgar abbas + Ego Cynewered abbas + Ego Ordberht abbas + Ego Freoþegar abbas et ceteri duces et ministri decem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter