utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480023

Charter Number: 03480023
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0968
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 768) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 768)
map View Map
Charter:
Pxs In nomine Dei summi Cuncta que in hoc seculo temporaliter uersantur sine ullo respectus articulo omnibus horis atque momentis properanter ad finem festinant et tunc sine fine inreuocabilia permanebunt Quapropter ego Eadgar rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector dedi cuidam uni meo episcopo nuncupato uocamine Wulfric unum mansas agelluli in illo loco ubi uulgari nomen inposuerunt Stantun quatenus habeat ac perpetualiter possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit iste exenium derelinquat in æternam hereditatem Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis excepto communi labore expeditione pontis arcisuæ coedificatione Hæc kartula karaxata est anno ab incarnatione domini nostri Iesu Cristi dcccclxviii indictione uero xi + Ego Eadgar rex hanc meam donationem sabulo glorioso roboraui + Ego Dunstan archiepiscopus consignaui + Ego Oscetel archiepiscopus inpressi + Ego Æðelwald episcopus consensi + Ego Osulf episcopus confirmaui + Ego Wulfric episcopus conclusi + Ego Oswald episcopus subscripsi + Ego Æflstan episcopus roboraui + Ego Wynsige episcopus inpresi + Ælfere dux + Æþelstan dux + Ælfheah dux + Æðelwine dux + Berhtnoð dux + Eanulf discifer + Ælfwine discifer + Wulfstan discifer + Æðelsige pedisecus + Wulfric minister + Æðelm minister + Wulfgar minister + Wulfsige minister + Ælfhelm minister + Wulfmær minister Iam sequitur istius ruris terminatione ærest of alde wic þæt swa[]n myra hoh of myra hoh in ðæt dæl þæt swa on æðeredes hoh of æðeredes h[oh] in þæt dæl of ðæm dæle in swines hoh þæt swa andlong dæles þæt in ðone stanegan ford of þæm forda andlong broces þæt eft in þæt alde wic ðis send ðara twegra hida gemæro ðe Wulfric biscop hafað ane hide oðer hafað Ælfnað Si quis uero filargyrie spiritu inflatus hanc meam munificentiam pro deo datam infringere ausus fuerit sit anathema ab omnipotenti deo et a congregatione omnium sanctorum nisi hic cum satisfactione digne deo et hominibus emendauerit Pax perpetue prosperitas augeatur coram Cristo sanctorum patrocinio patrocinante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter