utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480024

Charter Number: 03480024
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 853) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 853)
map View Map
Charter:
Carta Æþelredi regis totius Albionis de Byrhtelmington dcccclxxxiiii + Px Regnante domino nostro Iesu Cristo inperpetuum qui ante mundi constitucionem decem angelorum agmina mirifice collocauit decimaque post per superbiam cum suo Lucifero in barathrum voraginis elapsis nouem in sua stabilitate misericorditer conseruavit quique decimam adimplere cupiens postquam celum terramque conderet hominem ex limo terre formauit formatumque prothoplastum serpentinus liuor ad mortem usque perduxit omneque humanum genus post illum et quando dei inmensa misericordia hoc perspexit condoluit vnicumque filium suum mittens satum de intemerata virgine Maria per crucis mortem omne humanum genus piisime redemit Qui assidue nos sacro precio mercatos admonet vt iugiter intenta mente meditemus qualiter in hanc erumpnosam vitam deuenimus vel quali fine iterum hinc redire oporteat quia ut beatus Iob ait nudi egressi sumus de vtero matris nudi iterum in terram matrem omnium ire debemus Ideo pernecessarium est vnicuique ut ex caducis et deficientibus istius mundi diuiciis eternas indeficientesque diuitias lucretur Hiis et aliis quampluribus exemplis roboratus ego EÐelred diuina concedente gratia rex et monarchus tocius Albionis aliquam portiunculam ruris videlicet sex cassatos in communi tellure diremtis iii scilicet ubi gnostici vocitant Byrhtelmingtum ii ubi a ruricolis nuncupatur æt Eastun i uero situm in loco qui dicitur æt Hlæwe cuidam mihi oppido dilecto fidelique ministro videlicet meo scriptori qui a notis noto Elfwine nuncupatur vocabulo pro eius amabili humilique obsequio quo iugiter instanter deseruit in sempiternam condono ut vita comite teneat eternamque in hereditatem possideat cum omnibus que ad se rite pertinent videlicet campis pratis pascuis Cum uero dei proidente gratia de hoc volubili mundo migrauerit cuicumque sibi placuerit cleronimi inmunem per omnia derelinquat Hoc uero meum donum firmum perseueret et ab omni seculari seruicio firma libertas permaneat tribus exceptis causis que ab omnibus notissime constant Si quis hanc meam donacionem amplificare uoluerit hic presentem vitam illi augeat dominus et in futuro perpetuam in terra viuentium quod si aliquis aliter quod absit inflatus diabolica temeritate aliquid in hoc dono minuere uel mutare satagere nisus fuerit sciat se a sanctorum omnium consortio esse exortem nisi prius fauente Dei gratia emendauerit Hec autem scedula carraxata est anno dominice incarnationis dcccclxxxiiii indictione xii Hiis testibus consentientibus subscribentibusque quorum vocabula inferius scripta cernuntur + Ego Eðelred rex Anglorum huius donacionis libertatem regni tocius fastigium tenens libenter concessi + Ego Dunstan archiepiscopus Doruernensis ecclesie cum signo sancte semperque adorande crucis roboarui + Ego Oswaldus Eboracensis ciuitatis archipresul crucis taumate confirmaui + Ego Ælfstanus episcopus consignaui + Ego Æðelgar episcopus consolidaui + Ego Æscwig episcopus adquieui + Ego Aðelsige episcopus adnotaui + Ego Wulfgar episcopus corroboraui + Ego Sigegar episcopus faui + Ego Ælfric episcopus inpressi + Ego Ælfeah episcopus subscripsi + Ego Æðulf episcopus conclusi et ceteri duces sex abbates iiii disciferi iiii ministri vndecim
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter