utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480025

Charter Number: 03480025
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0987
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 863) eSawyer (S 863)
map View Map
Charter:
Carta Æþelredi regis tocius angligene gentis de Æsce dcccclxxxvii Indictione xv Px Annuente Dei patris ineffabili humane proli clementia qua adnullata primi terrigene piaculo noue restauracionis admirabile quoddam mundo decus eterne consortem maiestatis filium suum misitare dignatus est qui terrene fragilitati custodite per uirginei pudicitiam flosculi affatu angeli virginis claustra subintrans noue incarnacionis misterium se ostentando dedicauit ostendens se dictis uerborum factisque miraculorum quibus deifice pollebat dominum curans omnium imperanti sermone egrotationum pondus tandem quadrati pro nobis ferens supplicia ligni iugum hereditarie mortis absumens diu longeque interdicte reserauit limina porte Pro cuius inenarrabilis glorie recordatione ego Æðelredus gratia Dei sublimatus rex et gubernator tocius angliene gentis aliarumque gentium in circuitu persistentium cuidam meo fideli ministro vocitato nomine Æðelsige pro sua humilissima deuocione quandam telluris particulam xii videlicet mansas largiendo libenter concedens perdonabo illic ubi colones antiqui ita nuncupando nomen indiderunt æt Æsce vt habeat ac perhenniter possideat quamdiu viuat in eternam hereditatem et post se cuicumque sibi placuerit inmunem derelinquat ceu supradiximus in eternam possessionem Si quis igitur hanc nostram donacionem in aliud [] Sit autem predictum rus istis terminibus [] Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Cristi dcccclxxxvii indictione xv scripta est hec cartula [] + Ego Æðelred rex Anglorum huius donacionis libertatem regni tocius fastigium tenens libenter concessi + Ego Dunstan archiepiscopus Doruernensis ecclesie cum signo sancte crucis confirmaui + Ego Oswold archiepiscopus Eborace ciuitatis crucis taumate adnotaui + Ego Ælfstan episcopus consensi + Ego Ælfeh episcopus adquieui + Ego Æðelgar episcopus consolidaui + Ego Æscwy episcopus inpressi + Ego Æðelsige episcopus roboraui + Ego Sigeric episcopus non renui + Ego Ælfwold episcopus conclusi et ceteri duces abbates et ministri viginti et vnus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter