utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480026

Charter Number: 03480026
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0996
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 879) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 879)
map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Iesu Cristi Omnibus quibus crisitianitatis censuram a Dei arcipotentis poli per suam largifluam misericordiam concessum est quod huius [ins]tantis labentisque uitæ prosperitas nisibus restaurare perditos ac nefandos per illius auxilium possumus ceu spalmigraphus ita fando dixit Initium sapientiæ timor domini Quapropter ego Æðelred rex Anglorum ac totius Brittanice telluris gubernator et rector cuidam meo fideli ministro quem nonnulli uocitant noto uocamine Wulfric aliquam partem terre in loco qui dicitur Bedintun ut habeat ac possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in æternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se r[]te pertinentibus campis pascuis pratis siluis sine expeditione et pontis arcisue instructione Si quis autem [] infringere temptauerit quod absit sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis eius nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Isti terminis ambitur prædicta tellus Her sutelat wa landgemæru into Bedintun þæt is ærest to berhtelmes treo et swa forð to mearðes s[ca]ge et swa forð ofer þa blacelege to sproges forda of sproges forda andlang þs broces to g[]te brycge et of gate brycge into swompes næpe et of swompes hnæpe into sceddern þorn et of sceadder þorn ofer þæne mor into þ[] sur æppeltreo æt þære nearawan sætan et fram þære nearawan sætan in þæne holgan br[]c æt wulfgares more et swa forð andlanges þæs broces forð þæt hit cymð to þam stanian forda et of þ[] stanian forda andlang þæs sices þæt hit cymð to þam smæle æcels et þanone to þam blacan hale et þanone in þone broc et swa forð andlangas þæs broces forð þæt hit cymð to hryxies mæne weig et þanone oð þæt hit cumð to godrices lea et of godrices lea to wulstanes forda et þanone oð þæt hit cymð under þære blacan ecge to þære srtæte et ofer þa stræte eft in [ber]htelmes treo Hic bellus caraxatus est anno incarnationis dominice dccccxcui indictione ix his testibus consentientibus quorum nomina inferius annotantur + Ego Æðelred rex Anglorum hoc nostrum donum fir[m]a ratione roborare curaui Ego Ælfric Dorouernensis æcclesiæ archiepiscopus signum sancte crucis imposui Ego Ealdulf Eboracensis æcclesie archiepiscopus consensi Ego Ælfheah Wintoniensis episcopus iussu domini mei annotaui Ego Wulfstan Lundoniensis æcclesie episcopus assensum prebui Ego Ælfheah Licetfeldnensis æcclesie episcopus adquieui Ego Æscwig Dorcensis æcclesie episcopus subscripsi Ego Ordbriht Australium Saxonum æcclesie episcopus titulaui Ego Goduuine episcopus Ego Ælfðryð mater regis Ego Æþelstan filius regis Ego Ecgbriht filius regis Ego Eadred filius regis Ego Ælfsige abbas Ego Ælfweard abbas Ego Wulgar abbas Ego Byrhtelm abbas Ego Leofric abbas Ego Byrhtnoð abbas Ego Kenulf abbas Ego Æðelward dux Ego Ælfric dux Ego Leofwine dux Ego Leofsige dux Ego Æðelm[]er minister Ego Ordulf minister Ego Æðelmær minister Ego Bryhtwold minister Ego Æðelric minister Ego Æðelward mi[nister] Ego Leofwine minister Ego Goduuine minister Carta Æþelredi regis de Bedintun dccccxciii indictione ix facta Wulfrico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter