utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480027

Charter Number: 03480027
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0996
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 878) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 878)
map View Map
Charter:
Px Pollente perpetualiter domini nostri Iesu Cristi regno Huius instabilitas uitea fortuitis atteritur casibus ac uariis nil escendo meroribus terminum sue com mutabilitatis lamiamque præsignat affuturum ut ueritatis præsagio predicta eius multiforma malorum iacula electorum corda non ad desperationem seu tedium diuini amoris peruertant uerum etiam ad desideria regni celestis et ad piae deuotionis famulatum magis magisque acuant iuxta illud dominicum His autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra quoniam appropinquat redemptio uestra Huiusmodi diuini documenti oraculis præmonitus ego Aeðelred rex Anglorum cuidam meo fideli ministro a populis Wulfric apellato quandam ruris trium scilicet cassatorum in loco quem accole uicini æt Bromleage cognominant partem impendo ut ipse dum sospitatem uitea habuerit illam sibi in usum necessarium sicut mater ei largita est uoti compos optineat et post uitea suae terminum cuicumque sibi placuerit relinquat superstiti Consistat autem suprascripta tellus ab omni seruitute secura tribus exceptis expeditione arcis pontisue constructione Qui uero nostrum hoc donum euertere laborauerit timeat se in profundo auerni inmersum æternaliter torqueri nisi quantotius a sua peruersitate discedat Attamen si quislibet antiquum siue nouum protraxerit libellum et hanc nostram titulationem superare nisus fuerit binis mortis periculis obiurgetur obnoxius quia aut rapina aut furto illum subdole adeptus est Huiusmodi terminus predicta tellus circumducitur of ðam lytlan hlawan to þan longan snapan on ða stræte forþ æfter strete oð cume to þan readan []con et ðær ðwers ofer ða wuda þæt cyme in pire broces heafde et æfter pire broc ðæt hit gæþ in bliðe up æfter bliþe oð hit cyme in ceabbe broc æfter broce þæt cume in ðan forde from ðan forde æfter þære strete þeligeð cumb welle lea oð cume on þa grene wege et forð æfter grene wege oð hit cymeþ æft to ðan lytlan lauwan ðus hit hæfde eadelm et ælfred et æþelwold swa swa hit Wulfsige ðe blaca et æscbryht hit geærdeden heom Hic libellus caraxatus est anno incarnationis dominice dccccxcui indictione ix his testibus consentientibus quorum nomina inferius annotantur + Ego Æþelred rex Anglorum hoc nostrum donum firma ratione roborare curaui + Ego Ælfric Dorouernensis ecclesiae archiepiscopus signum sancte crucis imposui + Ego Eadulf Eboracensis ecclesie archiepiscopus consensi + Ego Ælfæah Wintoniensis ecclesie episcopus iussu domini mei annotaui + Ego Uulfstan Lundoniensis ecclesie episcopus assensum prebui + Ego Ælfheah Licetfeldensis ecclesie episcopus adquieui + Ego Æscwig Dorcensis ecclesie episcopus subscripsi + Ego Ordbryht Australium Saxonum ecclesie episcopus titulaui + Ego Godwine Hrofensis ecclesie episcopus non restiti + Ego Alfwold Cridiensis ecclesie episcopus confirmaui + Ego Uulfsige Scireburnensis ecclesie episcopus inpressi + Ego Sigar Uuyllensis ecclesie episcopus nil[]sui + Ego Ealdred Cornubiensis ecclesie episcopus corroboraui + Ego Sigeferð episcopus dignum iudicaui + Ego Aðulf Herefordensis ecclesie episcopus consolidaui + Ego Aelfðrið mater regis + Ego Æþestan fil[ius re]gis + Ego Ecgbyrht fili[us] regis + Ego Eadmund filiu[s] regis + Ego Eadred filius regis + Ego Ælfsige abbas + Ego Ælfweard abbas + Ego Uulfgar abbas + Ego Byrhtelm abbas + Ego Leofric abbas + Ego Byrht []bbas + Ego Keanulf abbas + Ego Æþelric [a]bbas + Ego Aeþeluueard []x + Ego Ælfric [d]ux + Ego Leofþine dux + Ego Leofsige dux + Ego Æþelmær minister + Ego Ordulf minister + Ego Æþelmær minister + Ego Byrhtwold minister + Ego Æþelric minister + Ego Æþelweard minister + Ego Wulfweard minister + Ego Leofwine minister + Ego Leofwine R minister + [E]go Siwerd minister + Ego Sired minister + Ego Godwine minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter