utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480028

Charter Number: 03480028
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1004
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 906) British Library - Add MS 89169 (f8r) eSawyer (S 906)
map View Map
Charter:
Postquam malesuada ueneniferi serpentis suggestio primum generis humani parentem inuida fraude uetiti seduxit edulio pomi mortis continuo sententia huiusque uite erumnosa ipsi prot[ho]plasto opponitur peregrinatio unde et in posteros mortifere cumulus dampnationis ob multiplices iniquitatum exercitationes a Deo excreuit ut totius [a]dinuentor malitie diabolus ad ipsius quo prediximus radice originis totam ferme sibi hominum progeniem diuina permissione et culpa exigente ad penas consociaret gehennales eius t[]mide ab initio satellitumque conspirantium preparatas elationi donec unicus eterni patris uerbigena substantiam dolens perisse que sue ymaginabitur similitudini mysterio secretiori in ultima secli aetate uirginea sese carne uelaret ac uerus deus uerusque homo inter homines sine peccati macula in persone conuersaretur unitate idque supernum consilium inimico in tantum celebatur ut ipsum gula uana gloria auaritia quibus armis primum prostraret hominem adgredi non diffideret autumans ipsum qui totius bonitatis fons caputque est laqueo inique posse inretiri preuaricationis sed sacre testimonio scripture tertio ab ipsa transuerberatus ueritate vmbras denuo uictus repedat infernales hac nostre auctori salutis mox famulatus adfuit angelicus Hisque omnibus ita ut diximus humanitatis exactis Iesus sancto refertus pneumate sapientia e[t]ate proficiens et gratia medicamenta restaurationis humane tali protinus proposuit institutione poenitentiam inquiens agite appropinquabit enim regnum celorum Haecque et alia sue documenta pietatis multiplicium dignatus [est] confirmare signis miraculorum cecos inluminando surdis auditum reddendo mutis loquendi officium mancis manuum utilitatem claudis gradiendi possibilitatem paraliticis menbrorum integritatem leprosis cor[po]ris emundationem lunaticis demoniacissque sensum mentis mortuis uitam viuis uiam uite huiusmodi sententi[is rese]rando C[urrite dum luc]em habetis ut uos tenebre non comprehendant Verumptamen hostis insidiis antiqui infidelium corda Iudeorum inter hec omnia obduruerunt ut ipsum mediatorem dei et hominum post illata probra ac flagella cruci adfigere animo non metuerent cecato qui tamen corpus animatum tert[ia die incorruptibile] uictor resumpsit et inmortale discipulisque palpandum clausis exhibuit ianuis quadraginta inter eos crebrius illis apparendo conuersatus ymeras illisque adstantibus et intuentibus die quadragessimo celi petiit habitacula collocans se cum nostre carnis substantia in paterni dextera throni angelis hec uerba apostolis pronuntiatibus sic ueniet quemadmodum uidistis eum euntem in celum De quo sui aduentus die ita ipse per prophetam dies inquid ille dies [i]re dies calamitatis et miserie dies tribulationis et angustie dies tenebrarum et caliginis dies nebule et turbinis dies tube et clangoris Tanti siquidem f[or]midine diei adtactus et tam districto iudici plac[er]e gestiens ego Æþelred rex Anglorum offero ipse domino nostro Iesu Cristo libertatem monasterii cuiusdam uulgaru usu æt Byrtun appellatur ut sit [s]emper cum omnibus que sibi subiacent villulis prediis campis siluis pratis pascuis aquarum decursibus piscationum hostiis et cunctis necessitatis humane utensilibus eterna securitate liberrimum ut illud no[bil]is progeniei minister Wulfric extruxit et exstructum collegio instituit monachico dominium loci et in eo habitantium mee regali committens dominationi habeatque abbas uocabulo Wulfgeat qui ad hoc ordinatus est primus liberam facultatem interius exteriusque sub mea dicione illud gubernandi postposito cuiuslibet alterius hominis dominio Hec uero libertas huius priuilegii annotatione [ide]o roboratur quatenus in ipso loco eiusdem quo prediximus ordinis familia iugiter regulari more sub abbate tunc sibi prelato iuxta regulam militans sancti Benedicti adgregetur spesque prescripti ministri qui hoc Cr[isto] contulit monasterium per puram in ipso habitantium conuersationem sanctamque eorum intercessionem ad celestium renumerationem erigatur diuitiarum Verum si quispiam altioris inferiorisvae persone h[unc] locum deuastare uel quispiam ex eo abstrahere seu minuere aut in seruitutem studuerit redigere tribus tantummodo exceptis expeditione scilicet arcis pontisue constructione sciat se a celesti alienari [gloria] et gehennalia subire tormenta vbi uermis est non moriens et ignis indeficiens dentiumque stridor [int]olerabilis ni citius a sua resipiscat prauitate E contrario siquis hoc donum quod Criso offertur aug[ment]are uoluerit nouerit celestia se recipere premia vbi Cristus omnia in omnibus dies sine nocte lux inde[f]iciens claritas sempiterna vita perpetua gloria ineffabilis requies eterna gaudium sine fine Haec autem sunt nomina uillarum que prefatus minister ipsi sancto deuotissime subegit monasterio Ærest Byrtune þe þæt mynster onstent et Strættun et Bromleage et Bedintun et Gageleage et Witestun et Langanford et Styrcleage et Niwantun æt þære wic et Hwædedun et oðer Niþantun et Wineshylle et Suðtun et Tycenheale et þæt æt Scenctune et þæt æt Halen et Remesleage et þæt æt Sciplea et þæt æt Suþtune et þæt æt Actune twegra manna dæg ealswa ða foreward sprecað et þæt æt Deorlafestune et Lege mid eallon þan ðe þær to hereð et Hilum Acofre mid eallon þam þe þærto hereð et Bregdesheale et Mortun et eal seo socne þe þær to hereð et Pyllesleage et Taþawyllan et Æppelbyg et þæt æt Burhtune et æt Westtune et þæt æt Wicgestane et þæt æt Scearnforda et þæt æt Ealdes wurðe et þæt æt Ælfredingtune et þæt æt Waddune et þæt æt Sn[]deswic et þæt æt Wynnefelda et þæt æt Oggodestune forð inn mid Mortune et þæt æt Hereburgebyrig et þæt æt Ecclesheale et þæt æt Suðtune et þæt æt Morleage Scripta siquidem est huius libertas priuilegii anno ab incarnatione Cristi millesimo iiii indictione ii horum testimonio sapientum quo[rum n]omina inferius annotata esse cernuntur Ego Æþelred rex Anglorum hoc donum perpetua ditaui libertate Ego Æþelftan filius regis Ego Ecgbyrht filius regis Ego Eadmund filius regis Ego Eadred filius regis Ego Eadwig filius regis Ego Eadgar filius regis Ego Ælfric archi episcopus composui Ego Wulfstan archi episcopus conclusi Ego Ælfheah episcopus consignaui Ego Ælfhyn episcopus consensi Ego Lyuuingc episcopus condixi Ego Æþeric episcopus confirmaui Ego Ælfhelm episcopus corroboraui Ego Ordbyrht episcopus assensi Ego Godwine episcopus adquieui Ego Ælfgar episcopus adunaui Ego Godwine episcopus affirmaui Ego Sigeferð episcopus auxiliatus sum Ego Ælfwardus abbas Ego Ælfsinus abbas Ego Wulfgarus abbas Ego Keanulfus abbas Ego Ælfsinus abbas Ego Germanus abbas Ego Godemannus abbas Ego Wulfricus abbas Ego Leofricus abbas Ego Bryhtwoldus abbas Ego Eadred abbas Ego Ælmær abbas Ego Ælfric dux Ego Ælfhelm dux Ego Leowine dux Ego Æþelmær [ministe]r Ego Ordulf m[inister] Ego Wulfgeat minist[er] Ego Wulfheah minister Ego Wulfstan minister Ego Styrr minister Ego Morkare minister Ego Fræna minister Ego Æþeric minister Ego Æþelmær minister Ego Ælfgar minister Ego Aþelwold minister Ego Ulfcytel minister Ego Eadric m[ini]st[er] Ego Godric m[inister] Ego Godwine minister Ego Æþelweard minister Ego Ælfgar minister Ego Leofwine minister Ego Byrhtere minister Ego Leofwine minister Ego Ælmær minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter