utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480030

Charter Number: 03480030
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1007
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 917) eSawyer (S 917)
map View Map
Charter:
Carta Æðelredi regis de terra annis [] dccccxc bisque quinis necne septenis Px Cum enim nos liquide in extrema decrepitacione huius senescentis mundi viteque momentanee tamquam ultime prosapie abortiuos filios procreatos nouerimus opus omnimodis habemus ut tanto in hoc laborioso spatiolo simus cautiores quanto patulo scimus illecebrosas nunc antiqui hostis plus priscorum tempore patrum augmentatas fore temptacionum suadelas quibus animo acriter quatimur iunctis ima simul in ortuis calamitatum informationibus quas in corpusculo dematis nostri cordisque iugi scrutinio graui maceracione sustinemus utpote uelut pauidi sub vigiliarum excubiis mancipii bellis attriti clade multati extreme prestolantes clangorem buccine quo genus omne hominum quod fuit quod est et quo erit futurum ad vnius aggregabitur uerissimi arbitris sub attonito pauore examen scunta sine cunctatione cunctorum secreta perspicaci intuitu enucleantis ac condigna tunc meritis rependentis Hec ego Æþelredus regali infula Anglorum populis Cristo allubescente subthonizatus condono cuidam meo ministro talem terram [] Scripta est hec cartula decursis annis ab incarnatione Cristi dccccxc bisque quinis necne septenis indictione v hiis fauentibus quorum hic subtus onomata et dignitatum vides officia Ego Æþelred regia munificentia fretus hoc datum quod dedi agye crucis signamine perpetualiter confirmo Ego Ælfeh archiepiscopus concessi Ego Wulfstan archiepiscopus consensi Ego Aþulf episcopus confaui Ego Lyuing episcopus coniuui Ego Godwine episcopus conpinxi Ego Alfwold episcopus conscripsi Ego Æþelric episcopus consculpsi Ego Ælfhun episcopus concaui Ego Ælfhelm episcopus consignaui Ego Byrhtwold episcopus confirmaui Ego Æþelwold episcopus concarraxaui et ceteri clitones vi abbates iiii comites iii patricius vnus ministri sexdecim Ego Winsye monachus qui hoc testamentum dictitaui atque perscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter