utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480031

Charter Number: 03480031
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1008
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 920) British Library - Add MS 89169 (f10r) eSawyer (S 920)
map View Map
Charter:
Mutatio duarum villarum pro villa de Rolueston Px Universorum conditor et creator dominus noster Iesus Cristus seruili forma semetipsum pro nostra redemptione circumtegens et inter homines Deus homoque uerus conuersatus cunctos fideles salutaribus instruit documentis et ad celestia gaudia toto mentis conamine quamtocius properemus taliter omnibis proclamat dicens Thesaurizate uobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea exterminat et ubi fures non effodiunt nec furantur Hinc compunctus ego Ethelred rex Anglorum et cum substantia michi ab ipso domino ubertim donata celestia mercari cupiens cuidam meo fideli abbati Wvlfgeto cognominato quandam terre particulam cum eo mutuaui Ille michi dedit duas villas vna uocatur Ealdesworthe alia uero Ælfredintun Quia ualde longe erant a monasterio suo ideo rogauit obnixis precibus ut aliquam terram ei concederem iuxta monasterium in congruum locum et ego dedi ei in loco quem solicole vicini æt Roluestun appellant id est duos cassatos et dimidium libenter impendo ad monasterium beati Benedicti omniumque sanctorum quod est in villula Byrtuniensis situm ad usum Dei seruorum eidem loco famulantium inperpetuo confirmo hereditatem quatinum victum vestitumque atque omnem vtilitatem eis administrandum quamdiu huius uolubilis orbus vergitur rota Si autem tempore contigerit aliquo quempiam hominum aliquem antiquiorem librum contra istius libri libertatem producere pro nichilo computatur isto per omnia in sua stabilitate permanente atque vigente Sit autem hec prescripta tellus ab omnibus libera secularibus negociis cum omnibus ad illam rite pertinentibus in campis pascuis pratis siluis aquarum cursibus tribus tantum rebus exceptis que legaliter seruantur hactenus id est expedicione pontis arcisue constructione Siquis autem quod non optamus hoc nostre munificencie donum peruertere conamine stolido studuerit collegio priuatus perpetue felicitatis erumpnam hauriat atrocissime calamitatis mortis nisi ante terminum presumptionem hanc temerarium legali satisfactione emendare studuerit His metis rus hoc giratur + þis syndan þa langemera to Roluestune Ærest of dufan on hæcce of hæcce on þone greatan þorn of þan þorne to ðan hæg stowe æfter hæge stowe to dottes hlawe of dotdes hlawe to þere strete þær on ansidelege of ansidelege on þa dic of ðan dice on þan fulan sich of ðan fulan siche on wattiches æces of wattices æces on þan holan gryfe þær ða ealdan broc holan syndan of ðan holan on þan ufer ende balcan of balcan to middel lege of middel lege to ðan scid hæge æfter scid hæge þwers ofer bracan hyrst þæt on mæran broce dune mid broce to þan stanigan forde þe ligeð to eadgares lege of ðan forde to wulffeges hæge andland hæges on þa ofesan æfter ofesan to ðan fulan syce þæt on þan broce of ðan broce on stoc legan ford of ðan forde abiðan ofesan þæt on ðone dic hæge leofnaðes of ðan dice on þan fulan syce æfter sice on pilebroc dun æfter broce on þan fulan sic þe scot betux twam lundan æfter sice to cnapanhylle of cnapanhylle to ðan hæg stowe of ðan hæg stowe on þa deopan dæle of ðan dæle on dufan on þa bradan strete æt burtone anlang stræte to winstanesgemæra ut ðorh ðone wudu to ðan þorne þer ða þeofes licgan æfter þære moed eafdan on þæt wuda a æfter ofesan þæt eft on ðan bradan stræte Acta est autem hec mutacio anno dominice apparicionis mviii indictione vi consencientibus hiis testibus + Ego Æþelred rex Anglorum hoc donum perpetua ditaui libertate + Ego Æþelstan filius regis + Ego Eadmund filius regis + Ego Eadred filius regis + Ego Eadwig filius regis + Ego Eadgar filius regis + Ego Ælfheah archiepiscopus composui + Ego Wulstan archiepiscopus conclusi + Ego Leofincg episcopus consignaui + Ego Ælfhun episcopus consensi + Ego Æþelric episcopus condixi + Ego Æþelwold episcopus confirmaui + Ego Godwine episcopus acquieui + Ego Ælfgar episcopus adunaui et ceteri abbates decem duces tres et ministri septem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter