utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480032

Charter Number: 03480032
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1009
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 922) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 922)
map View Map
Charter:
Px Omnia que uidentur temporalia sunt et que non uidentur æterna sunt Idcirco terrenis et caducis eterna et iugiter mansura mercanda sunt ut his uisibilibis lucris inuisibilia bona que fine carent domino Deo auxiliante feliciter adquirantur Quapropter ego Æþelredus diuina mihi arridente munificentia inperiali regiminis gentis Anglorum sceptro p[]titus aliquam terre partem quam mihi aeternus celi creator et omnium rerum conditor sua bonitate largiendo indulsit confero honorabili meo ministro Morkare id est viii manentes in loco et circa locum ubi dicitur antiquo uocabulo Westun et i manens in Morleage et i in Smælleage et in Kidesleage et i in Cryc et i in Englaby cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis pascuis campis siluisque ut habeat et possideat et post se cuicumque uoluerit in æternam hereditatem derelinquat Sint quoque prenominati agelluli absoluti et liberi nullisque humanis seruitiis subiciantur exceptis ipsis seruitiis quibus insistere quosque monet communis utilitas regni id est expeditio et arcis pontisque restauratio Qui autem hanc nostri decreti xanctionem prauo molimine mutilare conatus fuerit certum teneat portionem poenarum cum angelis apostaticis se perpetualiter perpessurum non modica qui uero benigniter fideliterque huius assercioni cyrografi fidem []ccommodauerit sanctorum omnium coetui copuletur calcetenus His itaque confiniis prescripta rura cinguntur + Ðis syndan þa landgemæru þe lic[]eð into westune þæt is ærest of siðriðe forda []n mæres ford et of mæresforda westa[]iððarugandic et swa on hina h[]h et swa of ðan h[] westan wiððæne holanmere forð into ceoleardes beorge et of ðam beorhge in mæresdic et of mæresdic in wulfeardes þ[]rn et of wulfeardes þorne in þa grenand[]c andlang þære dice in þone pytt et of þam pytte in deorwentan in þa myðan et of ðam ge[m]yðan upp æft treontan eft on siðriðe ford Anno dominice incarnationis millesimo ix scripta est uius munificentie singrapha his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur + Ego Æþelræd rex Anglorum hoc donum libenti animo concessi + Ego Æþelstan filius regis huic donationi consensi + Ego Eadmund frater predicti clitonis adiuui + Ego Eadred libens annui + Ego Ælfheah archiepiscopus Dorobernie non abnui + Ego Wulfstanus Eboracensis archipresul non rennui + Ego Godwine episcopus ad libitum regis propria manu conscripsi + Ego Liuincg episcopus roboraui + Ego Æþelwold episcopus adquieui + Ego Aþulf episcopus subscripsi + Ego Brih[tw]ald episcopus + Ego Eadnoð episcopus + Ego Alfun episcopus + Ego Æþelric episcopus + Ego Æþelsig episcopus + Ego Ælfwald episcopus + Ego Godwine episcopus + Ego Ælfgær episcopus + Ego Ælfstan episcopus + Ego Aldun episcopus + Ego Germanus abbas + Ego Ælfsig abbas + Ego Wulgar abbas + Ego Ælfsig abbas + Ego Brihtræd abbas + Ego Leofgar [a]bbas + Ego Æluere [ab]bas + Ego Ælfric dux + Ego Leofwine dux + Ego Eadric dux + Ego Uhtred dux + Ego Æþelmær minister + Ego Æþelric m + Ego Ægelgær m + Ego Ælfwine m + Ego Ulfketel m + Ego Godwine m + Ego Siferð m + Ego Wiðer m + Ego Æþelwine m + Ego Godw[] m + Ego Fredgist m + Ego Ulf m + Ego Ælfeh m + Ego Wulf[r]ic m + Ego Ulfk[e]tel m + Ego Þurferð m + Ego Aske[t]el m + Ego Wulfsig m + Ego Kata m + Ego Wulfstan m + Ego Asketel m + Ego Wulfgeat m + Ego Aþelwold m + Ego Ælfeh m + Ego Styr m + Ego Þurbrand m + Ego Wulfstan m + Ego Swaue m + Ego Æþelric m
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter