utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480033

Charter Number: 03480033
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1011
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 923) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 923)
map View Map
Charter:
Carta Æþelredi regis de Burhalim anno domini mxi APx Sunne vereque bonitatis Deum solum substantia simplum personis triplum constare nemini ratione vigentium hesitandum est qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt non tamen condita per se set quia a summo bono essendi ceperant formam bona sunt Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda viuiaci mentis intencione iugiter appetenda sunt quibus quippe adeptis nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit Hinc etenim ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttannie regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat tocius alienus conflictus securus possideat dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram campis videlicet [] tribus causis exceptis [] Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat Istis terminibus predicta terra circumgirata est [] mxi + Ego Æþelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui + Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui + Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi + Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum + Ego Æþelstanus clyto confirmaui + Ego Eadmund clyto consignaui + Ego Eadred clyto corroboraui + Ego Eadwig clyto coniuui + Ego Eadweard clyto consolidaui + Ego Ælfhun episcopus conquieui + Ego Æþelwold episcopus coniugaui + Ego Lyuuingc episcopus communeraui + Ego Æþelric episcopus consensi + Ego Ælfwold episcopus conclaui + Ego Aþulf episcopus confixi + Ego Godwine episcopus confirmaui + Ego Eadnoð episcopus coadunaui + Ego Ælfmær episcopus consolidaui et ceteri abbates sex duces iiij et ministri viginti et tres
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter