utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480034

Charter Number: 03480034
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1011
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 924) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 924)
map View Map
Charter:
Carta Æþelredi regis de Vfra anno domini mxi Px Domino nostro Iesu Cristo cum patre et flamine sacro omnis essentie machinam genuino naturalis potentie gubernante moderamine omnis usie creatura que in principio formata formoseque condita videlicet phebea lampas cinthia firmamentoque celi affixa uel errantia sidera terrena quoque animalia seu maritima siue aerea necnon herbarum vel leguminum atque uirgultorum ab origine qua esse ceperunt indite sibi nature statuta conditoris non sunt transgressa precepta set usque defectum sui ea servantia permanent set heu prohdolor inprouida fragilitas hominum omnibus creaturis prelatior propter preuaricacionem corruens in cecitatem caliginose mortis primam inmortalitatis stolam lugubriter amisit Idcirco meritam incurrit inter omne genus humanum regnumque post regnum mobiliter uadit et perniciter recedit Qua de re ego Eþelred diuina arridente gratia rex cum archana cordis indagatione perhennem gratulationem et tutissimum fulcimentum cum peculiari donacione quam arcitenens hilariter suis deuotis daturus est insuper et vitam eternam aliquantulam ruris particulam cum consensu optimatum meorum id est v mansas ubi a rurigenis æt Vfre appellatur meo fideli ministro Morcare satis deuote inpendere curaui ita ut ab omni mundiali censu perpetualiter ditali munificacione libera collocetur nisi ab expedicione contra hostiles turmas et arcis municione pontisve instructione sicut ab antiquis constitutum est inter agmina sanctorum eternaliter in celi galaxia exultantium eterne beatitudinis repperia tripudia qui nostre donacioni consentiri animum impulerit Si quis uero non exhorruerit machinari contra nostrum decretum sciat se casurum in profundum auernalis orci baratrum Anno dominice incarnationis millesimo xi Hiis testibus consentientibus + Ego Æþelred rex Anglorum hoc donatiuum dando sub astipulacione multorum firmaui + Ego Æþelstan regis filius consensi + Ego Eadmund frater eiusdem subscripsi + Ego Eadred tercia proles regia adquieui + Ego Ælfheh archiepiscopus corroboraui + Ego Wulfstanus archiepiscopus annui + Ego Adulf pontifex adnotaui + Ego Godwine antistes non renui + Ego Brihtwold episcopus non abnui + Ego Eadnod presul consolidaui + Ego Ælfhun episcopus confirmaui + Ego Æþelric pontifex consensi + Ego Æþelsig episcopus conquieui + Ego Ælfwald episcopus con + Ego Godwine episcopus con + Ego Ælfgær episcopus con + Ego Ælfstan episcopus con + Ego Germanus abbas et ceteri abbates septem et ceteri duces quatuor et ministri xxx
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter