utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480035

Charter Number: 03480035
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1012
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 930) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 930) British Library - Add MS 89169 (f10v)
map View Map
Charter:
Carta de villa de Withmere Px Vniuersorum conditor et creator dominus noster Iesus Cristus seruili forma semetipsum pro nostra redempcione circumtegens et inter homines Deus homoque uerus conuersatus cunctos fideles salutaribus instruit documentis et ad celestia gaudia toto mentis conamine quamtocius properemus taliter omnibus proclamat dicens Thesaurizate uobis thesauros in celo [] Hinc compunctus ego Æþelred rex Anglorum et cum substancia michi ab ipso domino ubertim donata celestia mercari capio cuidam meo fideli abbati Wlfgeto cognominato quandam terre particulam dedi ei in loco quem solicole vicini Withmere appellant id est vnum mansem et dimidium pro amabili obedientia eiusque placabili pecunia quam michi in sue deuocionis obsequio detulit id est lxx libras in auro et argento Ideo ei libenter inpendo ad monasterium suum quod nominatur sancti Benedicti omniumque sanctorum quod est in villula Byrtuniensi situm ad vsum Dei seruorum eidem loco famulantium imperpetuum confirmo hereditate quatinus victum vestitumque atque omnem utilitatem eis administrandum quamdiu huius uolubilis orbis uergitur rota Si autem tempore contigerit aliquo quempiam hominem aliquem antiquiorem librum contra istius libri libertatem producere pro nichilo computatur isto per omnia in sua stabilitate permanente atque vigente Sit autem hec prescripta tellus ab omnibus libera secularibus negociis cum omnibus ad illam rite pertinentibus in campis pascuis pratis siluis aquarumque cursibus tribus tantum rebus exceptis que legaliter seruantur hactenus id est expedicione pontis arcisue constructione Si quis autem quod non optamus hoc nostre munificentie donum peruertere conamine stolido studuerit collegio priatus perpetue felicitatis erumpnam hauriat atrocissime calamitatis mortis nisi ante terminum presumptionem hanc temerariam legali satisfactione emendare studuerit Hiis metis rus hoc giratur + þis synt þa landgemære to withmere Ærst of trente þær þa ðeofes hangað on middan bere fordes holme of ðan holme to geriht to þan lewe butan fif lan beheonan of þan landan to þan sice of þan syce to þan mære þorne usweardan forstun of þan þorne to an æcer of an æcere in þone hæge of ðan hæge in þæm broce and long broces þæt cume on þone dic on ansyðelege norð æfter dice þæt cume on ceolfes crofte on þone þe ioerneð fram eansyðelege æfter stræte to þan stubbe of þan stubbe on þone dic æfter dice þæt on stræte þæt yrnð bi ebrocan of ðan stræte on þone dic of þan dice on geriht on þone sich þe yrnð be chese wælle hylle et hunger hylle æfter syche on geriht on þe ellen þe stundað on wihtmere mære ant stretones of þan ellan on þone forð æfte syce þe scoet of þan forde on trentan up æfter trente þæt cume þær þe þeofes hengað l ant pylltunes landes æcer ant mædland healf in to wihtmere et healf in to roluestune Acta est autem hec mea donatio anno ab incarnacione domini nostri Ihesu Cristi mxii indictione uero x Hii testes aderant qui hanc conscripserunt et consenserunt et cum signo sancte crucis cristi corroborauerunt et firmauerunt + Ego Æþelred rex Anglorum hanc [] + Ego Æþelstan filius regis + Ego Ælfheh archiepiscopus composui + Ego Wulfstan archiepiscopus consignaui + Ego Leofing episcopus conclusi + Ego Ælfhun episcopus consensi + Ego Æþelric episcopus condixi + Ego Æþelwold episcopus confirmaui + Ego Godwine episcopus assensi + Ego Ælfgar episcopus adquieui + Ego Æscwy episcopus corroboraui + Ego Sigegar episcopus addonaui et ceteri abbates quinque duces v et ministri quinque
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter