utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480036

Charter Number: 03480036
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1012
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 929) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 929)
map View Map
Charter:
Carta Æþelredi regis de Burtone ab incarnatione domini anno millesimo xii Px In nomine domini nostri Iesu Cristi Omnia que hic humanis considerantur obtutibus tam preterita quam etiam presentia necnon futura festinando iugiter de die in diem sine ulla dilatione declinant ad ruinam rapidissimoque cursu annorum cum mensibus temporalia siquidem tempora fugitiuis incessanter horis properant ad finem Quapropter dispensante domino omnia regnorum terre regna ego Æþelredus Anglorum videlicet rex sollicita mente cogitando perscrutaui profuturum ac necessarium esse cum hiis transitoriis ac minime mansuris diuiciis perpetua atque iugiter perseuerantia celorum premia adquirerem Idcirco tali memoria instructus atque meorum utique antecessorum roboratus exemplis dabo meo fideli homini Þeodulfo aliquam terre partem id est v cassatos in loco qui uulgari consuetudine dicitur æt Burtune cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis campis terris pascuis siluis liberaboque illam supradictam terram ab omni seruitute regali preter expedicione et arcis instructione pontisve ita ut habeat et possideat et post obitum eius cuicumque uoluerit in perpetuam hereditatem derelinquat Hiis metis [] Si quis huius cupiditatis spiritu inlectus frangere uel irrita facere temptauerit huius priuilegii testimonia sciat se separatum a participacione sanctorum si quis uero augere voluerit augeat deus partem illius in iudicio in resurrectione iustorum Scripta est hec [] millesimo xii hiis testibus + + Ego Æþelred rex hanc meam donacionem hoc signo crucis Cristi conformaui + Ego Æþelstan filius regis + Ego Eadmund frater predicti clitonis adiuui + Ego Wulfstan archiepiscopus corroboraui + Ego Godwine pontifex + Ego Adulf episcopus hilaris + Ego Ælfhun episcopus non renui + Ego Æþelwold pontifex solidaui + Ego Byrhtwold episcopus muniui + Ego Ædnoð presul confirmaui + Ego Æþelsige episcopus assensum prebui + Ego Leofing presul + Ego Ælfgar episcopus con + Ego Godwine episcopus Ego Bruhtwold episcopus et ceteri abbates vi duces iiii et ministri xvi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter