utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480037

Charter Number: 03480037
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1012
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 928) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 928)
map View Map
Charter:
Carta Æþelredi regis de Egentona anno domini mxii + Flebilia fortiter detestanda totillantis seculi piacula diris obcene horrendeque mortalitatis circumsepta latratibus non nos propria indepte pacis securos set quasi fetide corruptele in voraginem casuros prouocando ammonent vt ea toto mentis conamine cum casibus suis non solum despiciendo sed etiam uelud fastidiosam melancolie nausiam abhominando fugiamus tendentes ad illud euuangelicum date et dabitur uobis Qua de re infima quasi peripsema quisquiliarum abiciens superna ad instar preciosorum monilium eligens animum sempiternis gaudiis figens ad nanciscendam melliflue dulcedinis misericordiam perfruendamque infinite leticie iocunditatem ego Æþelredus rex Anglorum per omnipatrantis dexteram que Cristus est tocius Britannie regni [s]olio sublimatus quandam telluris particulam meo fideli ministro Morcero id est duas mansas in illo loco qui solicole æt Ecgintune vocitant libenter tribuo vt ille eam sine iugo honerosi vectigalis cum pratis pascuis siluis riuulis omnibusque ad eam vtilitatibus rite pertinentibus libenter ac eternaliter quamdiu uerberanti ocellorum conuolatu auraque spirabili potiatus habeat et post generalem qui omnibus certus incertusque homunciis constat transitum cuicumque successionis heredi uoluerit condonando derelinquat et perpetualiter contradat Predictum siquidem rus hiis terminis circumcincta patescit [] Si hoc quod fieri non optamus aliquis tipho supercilii turgens hanc mee donacionis breuiculam elidere aut infringere conauerit sciat se ultima contionis die classica clangente archangeli salpice tumulis sponte dehiscentibus somata diu fessa relinquentibus omnibus pauefactis creaturis cum Iuda melius non nato impiisque contra Cristum confligentibus Iudeis quia non dictus proditor a satoris prosato filius perditionis dicitur eterna dampnatione edacibus innumerabilium tormentorum flammis periturum Huius namque a Deo inspirante atque inuente voluntatis scedula anno domini incarnationis mxii episcopis abbatibus ducibus patrie procuratoribus regia dapsilitate ouantibus perscripta est cuius etiam inconcusse firmitatis auctoritas hiis testibus roborata constat quorum nomina subtus caracteribus depicta annotantur + Ego Æþelredus singularis priuilegii ierarchia preditus rex huius indiculi fulcimentum cum signo sancte semperque amande crucis corroboraui et subscripsi + Ego Æþelstanus cliton consensum prebui figens crucem + Ego Eadmund illius supradicti regis filius consensi et subscripsi + Ego Wulfstanus Eboracensis ecclesie archiepiscopus consensi et ceteri episcopi x abbates vii duces iiii et ministri xvii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter